GUIDO ANGELINO

«TAURINUM» ET «IUVENTUS»
CERTANT INTER SE

Hodie est Dominica extraordinaria: magna pars Taurinensium relinquit domum et cetera negotia et affluit ad Stadium: duae enim turmae (squadre) eiusdem urbis certabunt inter se maxima alacritate («derby» vocant).

Cum arbiter emittit sibilum initii, omnes gradus amplissimi Stadii sunt iam referti «typhosis», qui emittunt dìssonum boatum, agitantes vexilla et sonantes corniculas.

Per primum quartum horae, lusores (i giocatori) procedunt velocissimi (sunt enim omnes vegeti viribus) et follis (il pallone) vel radit terram vel volat, propulsus modo ad unam aream portariam, modo ad alteram.

At ecce, fere transacta media hora lusus acris ac prementis, ala sinistra iuventina captat follem, quem ei perite (abilmente) direxit medianus, evìtat duos defensores taurinianos, offert follem elegani ictu tali (colpo di tacco) accurrenti medialae dexterae, quae rapido ac vehementi ictu pròicit follem in angulum portae, dum ianitor, etsi citissime insiliens, non valet nisi eum praestringere digitis.

Tonitus ingens réboat per stadium, dum auctor retis, currens huc illuc velut amens et pluriens iactans per aera brachia, vicissim ab uno et ab altero lusore iuventino cingitur brachiis et fervide basiatur, quasi peregisset gestum heroicum.

Lusus iterum inchoatur, et dum iuventini nituntur praesertim defendere portam, et tantùmmodo raro irrumpunt in aream adversariorum velocibus incursionibus, atletae taurinarii pergunt (continuano) ràbida alacritate premere indefatigati contra rete adversariorum, trahentes secum etiam proprios defensores, ita ut saepe dimidium Stadium maneat desertum et unicus conspiciatur, deambulans placide inter palos portae, ianitor taurinarius.

At integer globus iuventinus intentissime vigilat et rumpit quàmlibet (qualsiasi) actionem adversariorum qui, licet crescenti impetu conentur, astutis traiectibus (passaggi) apparare occasionem reti, semper, veluti undae quae franguntur contra scopulos, frenantur et assidua tenacia repelluntur retro.

Et ecce sibilus arbitri: prius tempus certaminis e transactum; athletae relinquunt Stadium et Iuventini cursu, Tauriniani contra tardis passibus, recedunt in spoliarium.

Initium secundi temporis: refecti (ristorati) intervallo, athletae incipiunt velocem lusum, conantes Tauriniani àssequi paritatem, Iuventini autem, etsi non intermittentes cautam et ferream vigilantiam suae portae, parati ad fruendam quàmlibet occasionem ut augeant numerum retium.

At improviso, medius aggressor taurinianus, potitus (impadronitosi) folli, ingreditur in aream «rigoris» et callida simulatione (finta) se expedit a mediano sinistro iuventino qui conatus erat eum cohibére, sed in ipso momento quo se àpparat ad proiciendum follem in rete, ab accurrente defensore iuventino deìcitur humi apertissima supplantatione (sgambetto). Sibilat arbiter: calx «rigoris»!

Super totum Stadium cadit repente ingens silentium, et dum athletae se glomerant taciti extra aream «rigoris», taurinianus «rigorista» (ita appellatur athleta qui excellit peritia proiciendi follem in rete adversariorum) deponit follem in circulo, circumscripto linéola alba, inde retrocedit lente aliquot passus et postea velocitate crescenti irruit in follem, simulata declinatione corporis in partem sinistram, eum impingit ictu vehementi in angulum dextrum:goal! Unum contra unum!

Exoritur a typhosis taurinianis immanis boatus, dum incipiunt agitari phrenetice vexilla et explodi capsulae pyricae.

Ergo certamen rediit ad paritatem! Dum autem in cavea Stadii tumultus pergit effrenatus, athletae redintegrant festinanter lusum, incitati novo impetu et alacritate Tauriniani, impulsi acriore fervore Iuventini.

At dum follis transit velociter ab uno ad alterum lusorem et dum premitur et obsidetur modo una, modo altera porta, intentissima vigilantia defensorum ìmpedit quòminus follis possit pròici in rete.

Et iam propinquat finis secundi temporis, cum follis impingitur incaute a lusore tauriniano ultra lineam extremam Stadii, ideoque decernitur calx anguli pro Iuventinis.

Volat follis, apte impulsus ab ala sinistra et inclinatur in proximitate portae, ubi densantur athletae utriusque turmae; inter ceteros, agili saltu emergit medianus iuventinus, qui vehementi et callido ictu capitis pércutit follem eumque impingit «imprensabilem» (imparabile) in superiorem angulum dextrum portae: goal!!

Hac vice, totum Stadium explodere videtur: clamant insanientes laetitia typhosi iuventini, se invicem complectentes (abbracciandosi) et quassantes sua vexilla et vexillula, dum contra una pars typhosorum taurinianorum rumpit in exsecrationes et blasphemias, altera vero, quasi percussa fulmine, assidit muta in gradibus, veluti si eos perculisset extrema calamitas.

Et ecce, post pauca minuta, sibilus finis.

Omnes athletae repente consistunt, inde contendunt ad spoliarium, dum intérea typhosi iuventini, gestientes irrefrenabili gaudio, invadunt pacifice Stadium atque turmatim iactant ad aerem vexilla et elatis vocibus celebrant victoriam turmae cordis.


Original file name: derby - converted on Saturday, 3 February 2001, 22:53

This page was created using TextToHTML. TextToHTML is a free software for Macintosh and is (c) 1995,1996 by Kris Coppieters