A die XXIV
Aprilis a. 1998 usque ad Kalendas Maias, habitus est in parva urbe
Montella, sita in amplissima ac viridissima convalle, in hirpina
regione, Congressus internationalis cultorum latinitatis, sibi
statuentium ut, inter se uniuscuiusque experientias comparantes,
decernerent quibus viis hodie possit in scholis lingua Latina
fructuose doceri; perpauca quoque disputata sunt de optima methodo
linguae Graecae tradendae.
Multae atque exquisita
eruditione ornatae et practicis copiosae praeceptis fuerunt
orationes, nec defuerunt oratores extraeuropaei; aderant praeterea
fere ab omni Europae regione oratores atque auditores.
Advocatus ad meam orationem
habendam, orsus sum animadversione quam reor esse magni ponderis
quod attinet ad didacticam linguae Latinae: universim lingua Latina
censetur esse una, at reapse ipsa est duplex: ex una
parte, exstat lingua quam litterariam vocaverim, lingua
nempe excellentium Romanorum Auctorum, lingua Caesaris, Ciceronis,
Sallustii, Livii, Taciti, lingua ardua, ample architectonica,
interdum labyrintica, quam secreta quaedam unda musica pervadit,
quae a callida verborum dispositione exsurgit et a clausulis.
Scriptor enim Latinus erat quasi quidam strategus linguae,
qui intente atque naviter elementa periodorum disponebat, ita ut
sapientem et implexam structuram assequeretur.
Apte per imaginem reddidit
periodorum naturam linguae latinae litterariae praeclarus
philologus francogallicus Marouzeau; hoc modo, ille adfirmat,
Latina periodus formatur: exsurgit arcus, qui cito manet suspensus
in aere; alius exsurgit, et ipse manens truncus, itidem inde alii;
interdum aliquis ex illis suam invenit basim et concluditur; cum
autem periodus clauditur, ante oculos cumulum arcuum se invicem
intersecantium habemus, quos in ordine recto disponere oportebit
ita ut omnium partium significationem patefaciant earumque
nexus.
Ex altera parte, exstitit lingua Latina
cotidiana, quam ego voco colloquialem, interdum etiam
Cartesianam, quatenus praeditam crystallina evidentia,
lingua qua Romani utebantur domi, per vias, in foris, inter se
candide et confidenter sermocinantes, quae lingua, sicut quaelibet
lingua cotidiana, (quam Itali lingua parlata vocant,
Umgangsprache Theodisci), erat directa, simplex, seclusis
inversionibus et elegantiis.
Quod vero hae duae linguae
Latinae sunt inter se dilucide ac plane discrepantes, ex hoc
depromitur quod a diversis formis mentis scaturiunt (italice
dicimus «scaturiscono da due diversi atteggiamenti
mentali»): loquentes cotidiane, huc tantummodo
spectant, ut simpliciter ac distincte sua cogitata suasque
necessitates communicent. Auctor contra Latinus, cum stilum manu
sumebat, sibi proponebat ut opus artis conficeret, ideoque
stricte exquisitis minutisque legibus artis rhetoricae et
stilisticae obtemperabat et exarabat quam apte Theodisci
Kunstprosam appellant, quam Leontinus Gorgias excogitavit et
diffudit et quam Isocrates Graecus et Romanus Cicero ad summam
perfectionem adduxerunt.
Nunc autem
transeamus ad quaestionem primariam, nempe de methodo, ope cuius
fructuosior et levior fiat Latinae linguae institutio.
Unusquisque professor et
magister suam propriam habet methodum, quam ipse per suum
curriculum effinxit eamque assidue suis discipulis aptandam
curavit, quae methodus est quodammodo proiectio et effusio eius
culturae eiusque latinitatis amore. Per se ergo quaelibet methodus
est laude digna. At hic ego proponere velim methodum, quam
principem soleo appellare (et hic mihi est a vobis venia
petenda propter superbiolam quae in vocabulo
«principis» inest), methodum quae permittat ut
discipuli non modo valeant linguam Latinam adhibere vivam, limpidam
videlicet et pianam, sed interpretari quoque aliquantulum expedite
paginas Classicorum earumque pedetemptim, elegantem illam et
architectonicam structuram percipere et degustare.
Ecce igitur quid sit magistro
linguae Latinac agendum:
ingrediens in conclave scholasticum, iam a prima praelectione
incipiat callide miscere, dum primas elementarissimas notiones
offert linguae Latinae, patriam linguam et linguam Latinam
(adhibens evidenter linguam Latinam planissimam et crystallinae
evidentiae), initio vertens hic illic nonnulla tantummodo verba
patria in Latinum, inde eorum numerum sensim, prosequente tempore,
augens, atque ea semper clare pronuntians ac pluriens repetens, ita
ut discipuli incipiant in suis mentibus prima Latina vocabula
deponere, sic quoddam parvum apparantes lexicon Latinum, quod,
labentibus hebdomadis et mensibus, gradatim locupletabitur atque
permittet discipulis ut, exemplo professoris allecti, incipiant
tandem et ipsi, caute quidem et lente, Latine respondere
simplicissimis magistri interrogationibus, inde quaedam latine
quaerere ex illo, et inter se primos planissimos dialogos Latine
conserere.
Cum autem illi aliquam
competentiam activam assecuti erunt, id est facultatem sua cogitata
Latine exprimendi, caute utique et lente, tunc ecce contactum, ut
dicitur, cum Auctoribus incipient, a simplicioribus
ordientes. Et linguae patriae et Latinae mixtio semper erit
usurpanda, sive in Auctorum praesentatione, sive in eorum paginis
explicandis, sive in normis grammaticalibus enucleandis; labente
autem tempore, sensim Latina lingua praevalebit et in classibus
superioribus usus Latini vivi magis magisque dominabitur, itaque
discipuli, ad Universitatem Studiorum accedentes, iam se lucide
exprimere Latine valebunt atque illis acrius et profundius
Scriptorum Latinorum opera penetrare et degustare licebit. Qui enim
aliquam linguam vivam adhibeat, etsi quadam simplicitate,
iam in intimum cor eius penetravit et est idcirco paratus ad
summorum Auctorum paginas eius linguae potiendas et penetrandas
multo citius ac subtilius quam qui eam linguam non per usum, sed
per abstracta et normativa schemata didicerint. Praeterea, isti
studentes academici, lauream adepti, fieri poterunt magistri
linguae Latinae vivae perfecte idonei, quippe loquentes Latine, ad
usurpandam novam methodum cum futuris discipulis.
At eiusmodi methodus exigit ut
magister vel professor iam ipse sua cogitata exprimere sciat
Latine, non profecto arduo sermone litterario, sed liquido
colloquiali sermone. Quis vero magistros Latinae linguae
docuit loqui Latine? Non utique Universitas Studiorum, tota in
exquisita philologia persequenda. Ceterum, nonne magistri Latinae
linguae sunt verissimo sensu lexica latina viventia? Tot
enim sunt substantiva,adiectiva, pronomina, adverbia..., quae ipsi
per tot annos studii et curriculi didicerunt et arripuerunt; valent
praeterea quodlibet verbum flectere atque innumeros Latinae linguae
constructus cognoscunt. Quomodo ergo fieri potest ut loqui Latine
nesciant? Et reapse hodie fere nullus magister linguae Latinae
valet, neque audet, simplicem Latinam sermocinationem conserere,
cuiuus rei ratio est simplex: integra enim ingentissima massa
lexicalis, quam ipse in mente possidet, iacet in ea aggerata et
simul confuse mixta, quasi dormitans. Sufficiet ergo quaedam
ingeniosa exercitatio quae illam amplissimam materiam expergefaciat
et deglomeret eiusque singula elementa idonea instruat velocitate,
qua se praesentare valeant ante mentem loquentis, et exinde ore
pronuntiari.
Exstat revera eiusmodi
exercitatio, quae est simplicissima nec quidquam constat (e che non
costa nulla), ad quam exercendam numquam defatigor, in Conventibus
de lingua Latina, hortari iuvenes praesertim collegas, utpote ad
res novas experiendas promptiores.
Exponam ergo quomodo haec
exercitatio sit ineunda:
Magister in suo conclavi scriptorio deambulans, mente fingens se
suos alloqui discipulos, elata ac lenta voce et bene articulans
verba, tenens in promptu lexicon Latinum, si forte aliquod accidat
vacuum, ut hodie dicimus, memoriae, incipiat aliquam simplicissimam
regulam Latine exponere, vel aliquam Phaedri fabellam, vel
aliquam brevem narratiunculam de quodam Auctore Latino, stilo autem
planissimo et recto.
Mihi liceat nonnulla exempla
proferre:
Sic incipere potest magister: «Vobis hodie explicabo
notiones Subiecti et Obiecti. Inspicite has duas
propositiones: "l'aquila improvvisamente volò via - i
cacciatori uccisero l'aquila". In priore propositione, est
aquila quae facit actum evolandi, in secunda propositione,
venatores faciunt actionem necandi et aquila patitur actum necandi.
Nunc autem, qui facit actum (chi fa l'azione), vocatur
Subiectum, qui contra subit, patitur actionem, vocatur
Obiectum. Ergo in priore propositione, aquila est
Subiectum, in secunda est Obiectum, et venatores sunt
Subiectum.
Nunc autem bene attendite
(fate bene attenzione). Lingua Italica facit nullum discrimen, quod
attinet ad casum (per quanto riguarda il caso) inter Subiectum et
Obiectum: l'aquila volò via - i cacciatori uccisero
l'aquila. Contra (invece) , lingua Latina distinguit
accurate et ponit Subiectum in casu Nominativo, Obiectum in casu
Accusativo. Dicemus ergo: Aquila improviso evolavit -
venatores necaverunt Aquilam.
Haec est prima difficultas in
quam incurrimus nos Itali, cum incipimus discere linguam Latinam.
Ergo curate ut bene distinguatis in variis propositionibus quaenam
sint personae vel res quae faciunt actionem (ergo erunt Subiecta et
exigent casum Nominativum), ab illis quae subeunt, patiuntur
actionem (quae ideo erunt Obiecta et exigent casum
Accusativum.)»
Et ecce nunc quomodo magister possit exponere
Latine fabellam Phaedri:
«Cervus cum bibisset ad fontem, restitit et vidit
imaginem suam in aqua. Et dum miratur splendida sua cornua et
vituperat tenuitatem crurum, improviso audivit sonum cornuum
venatorum (il termine «cornua» significa sia «le
corna», sia «i corni»). Tunc territus coepit
fugere per prata et agili cursu digressus est a canibus, eos valde
longe relinquens. Sed cum ingressus esset in densam silvam, cornua
ramosa coeperunt impedire eius cursum et sic canes potuerunt eum
consequi et coeperunt illum dilacerare morsibus. Tunc moriens,
dicitur murmurasse: "Quae despexeram, me servaverunt et quae
laudaveram me ducunt ad mortem"».
Nunc brevis
narratio de Livio, praeclarissimo historico Romano.
Narrat Plinius in quadam Epistula quemdam Gaditanum (un abitante
di Gades, oggi Cadice) captum esse magna admiratione erga
historicum Romanum Livium. Voluit ergo illum cognoscere; ascendit
in navem et cum pervenisset, post longissimam navigationem, ad
urbem Hostiam, per Tiberim pervenit Romam. Ibi quaesivit ubi
habitaret Livium et postquam illum vidit et cognovit, statim
reversus est in Hispaniam, minime curans contemplari magnitudinem
Romae et ceteros praeclarissimos Romanos cognoscere.
Ut patet,
magister hanc materiam ad libitum variare potest, sive quoad res
grammaticales, sive quoad Phaedrum, sive quoad Auctores Romanos;
maxime autem interest ut assidua perseverantia se gerat. Initio non
deerunt perplexitates et incertitudines, at cito (qui enim loquitur
est vivens lexicon Latinum!) post duos tresve dies iam
incipiet quadam securitate se Latine exprimere, atque tandem, post
circiter decem dies, grata obstupefactione captus ac quadam animi
commotione arreptus, animadvertet se civem Romanum factum esse, qui
iam sua cogitata clare atque pacate limpida Latina lingua expromere
valeat.
Et incantamentum Latini vivi
numquam posthac illum relinquet simulque in eo desiderium coorietur
efficiendi ut sui quoque discipuli hanc miram experientiam
participare queant.
Si qui autem magister, idoneam
adeptus competentiam activam Latine loquendi, novam hanc
methodum vivam, de qua disserui, in sua classe hodie usurpare
cupiat, in non paucas incidet difficultates. Quomodo a Praeside
licentiam assequetur adhibendi methodum quae rerum scholasticarum
statum tam audacter evertat? Quid opinabuntur collegae? At
praesertim ubinam tempus inveniet discipulos usui vivo Latinae
linguae initiandi? Nos enim magistri cogimur praestituta studii
programmata discipulis explicare eosque ad examina, ipsa quoque
praedefinita, apparare. Italici ergo magistri linguae Latinae manus
habent vinctas quoad non excutietur ac probabitur a Legumlatorum
Collegio (il Parlamento) notissima illa «motio»
honorabilis viri Fiandrotti, sectae socialisticae, quae abhinc
decem circiter annos lata est Italicis legumlatoribus, requirens ut
lingua Latina non modo iterum in Scholas Medias introduceretur,
unde indecore atque inique expulsa est anno 1977, sed etiam ut ipsa
lingua Latina nova quadam methodo viva doceri inciperet, (cui
motioni additum est, ipso mense Aprili anni 1998 a nonnullis
Senatoribus Propositum legis (Disegno di legge), a Legumlatorum
Collegio excutiendum et probandum, quo rogatur «...
ut inseratur linguae Latinae institutio in Scholam
Fundamentalem (Scuola Media)... sic denuo reddentes
adulescentibus clavem scriniorum pretiosorum, complectentium
thesauros qui illis debentur... Hoc modo, Italica proles fruetur
potissimo instrumento, addito ceteris, cognitionis et ingenii
maturationis, ut integre atque scienter civilis hodiernae
societatis participes fieri possint... ope renovatae didacticae
artis per usum linguae latinae vivae, quae adiuvet ad studium
Classicorum penetrantius reddendum».
Attamen hodie quoque fas est
magistris discipulos usui vivo linguae Latinae iam initiare hoc,
sit venia verbo, strategemate fruentes: magister domi praelectionem
exaret de argumento apto ad discipulorum mentes alliciendas
integre Latinam, inde eam perfecte memoriter absorbeat. Quodam
autem die, discipulis nuntiet se illis praelectionem totam Latine
prolatam oblaturum esse, et inde, inter stuporem et silentium in
classe subito coorta, lente ac sonore praelectionem incipiat. Cum
autem inter erectas aures et intentas discipulorum mentes,
praelectionem expleverit, sonabit (expertus refero) applausus atque
simul rogabunt discipuli ut sibi aliis quoque vicibus aliae
eiusmodi praelectiones concedantur
Hoc modo, fiet Latino vivo
initiatio et in discipulorum animis excitabitur illecebra ac lepos
methodi quae eos adducat ad penetrandum in cor intimum Latinae
linguae, quam tandem illi sentient non iam quasi rem mortuam, at
contra veluti sermonem lucidum et vividum, qui sit praeterea optima
propaedeutica ad accedendum, tempore progrediente, ad implexam et
architectonicam classicorum linguam, quos illi non iam percipient
ut abstrusos Scriptores antiquissimi aevi, sed veluti eiusdem
amplissimae reipublicae Latinae concives.
Adnotetur
vero nos, Latini vivi fautores, minime negare momentum atque
efficaciam methodi traditae, per quam lingua Latina ultimis duobus
saeculis oblata est discenda adulescentibus in scholis publicis,
quae methodus unice spectabat et unice iniitebatur studio atque
imitatione Classicorum linguae, ad quam possidendam minutae ac
subtiles adhibebantur analyses grammaticales et syntacticae,
plurimae exercitationes, quae ad artem recte et eleganter Latine
scribendi attinerent, et, ut par est, attentae locorum conversiones
commentationesque summorum Auctorum. Quam enim ingens adulescentium
numerus bis duobus saeculis a latinitatis scholis exierunt uberrime
parati ad analyses ac syntheses mentibus exercendas, idcirco optime
apti ad multiplicia munera in civili societate obeunda, spiendidis
praeterea cogitationibus et amplis historicis cognitionibus
locupletati, quae omnia a mirando illo scrinio hauserant Romanorum
Auctorum!
Attamen, si nostra viva
methodus adhibeatur in Europae scholis, quae in ipsius linguae
Latinae vivo usu fundetur, ex una parte magis pervium et expeditius
et levius Latinae linguae studium reddetur, et ex altera fient
discipuli ad paginas Auctorum penetrandas promptiores, cum ipsa
linguae Latinae colloquialis viva exercitatio sit per se
peculiarissinia et aptissima propaedeutica ad arduam et
architectonicam summorum Auctorum linguam potiendam.
Neque est obliviscendum hunc
ipsum sermonem Latinum colloquialem, labentibus annis, ab omnibus
nationibus Europaeis usurpari posse velut flexibile et planum
instrumentum communicationis.
Nihil ergo aliud demum
proponimus nisi ut utraque methodus quodammodo simul ingeniose
coalescant ad duplicem finem assequendum: hinc, ut discipuli
celerius et uberius ab operibus Auctorum Latinoruni haurire
valeant, et illinc, ut crystallina lingua vehiculari locupletentur,
quae babelicum plurilinguismum Europae denique praetergrediatur,
idcirco efficiat ut istae inquietae et rixosae Europae gentes, per
usum eiusdem translucidae linguae communis, ad mutuam tandem
fraternitatem allici queant.