VIDO ANGELINO

ET EGO ITALICUS MILES!

Et ipse, veluti omnes italici adulescentes, aetatem duodeviginti annorum adeptus, corporis inspectioni a medicorum globo subiectus sum, vestigantium num integra valetudine fruerer ad labores et munera unius anni militaris servitii explenda.

Idoneus iudicatus, me ad Militare Collegium contuli ad militum ductores parandos (it. Scuola allievi Ufficiali), in notissima veneta urbe Bassano. Ibi, cum omnes discipuli Universitatis Studiorum essemus, soliti vitam inter studia serene degere, dies festos inter conviviola et spectacula et choreas (it. danze) celebrare, omnia in domibus nostris apparata invenire, unicuique nostrum confestim non modo sibi ipsi consulere discendum fuit, sed et lectulum in dormitorio post somnum in ordinem quadam arte redigere, vestimenta curare, impensas intente vigilare atque etiam, primis praesertim diebus, longinquae carissimaeque domus eorumque incolentium acri desiderio affici.

Coeperunt severae et protractae exercitationes, praelectiones de armis, de arte tactica et strategica, de structuris exercitus, de gradibus et de muneribus ductorum militum (it. ufficiali) ita ut statim agnosci et salutatione honorari possent manipulorum duces (sottotenenti), vicarii centurionis (tenenti), centuriones (= centuriae duces = capitani), centuriones maiores (= duces cohortis = maggiori), tribuni militares (= duces legionis = colonnelli) ac supremi ductores (generali).

Post aliquam hebdomadam, casus evenit qui mihi aliquantum favit. Quadam Dominica, per quam nobis libere per urbis vias errare licebat, in platea constiteram ubi symphoniacum corpus quasdam paginas clarorum musicorum perite concinebat.

Improviso apud me, totum in audientia fixum, resonat vox.: «Estne tibi ars musica cognita?» Oculos verti atque loquentem agnovi: ipse optio (sergente) Polvere ad latus adstabat (ita eum nominabamus quia quotiens in dormitoriis inspectiones agebat, summis supellectilem nostram leviter fricabat digitis; si autem pulverem adesse animadvertebat, per illum diem de libero exitu tironi illi actum erat). Postquam illum salutavi, me rigide erigens ac rigidam manum ad alpinum petasum propinquans, me non modo harmoniae scientiae studuisse respondi sed choros quoque ac parvam amicorum musicorum manum direxisse.

«Bene» - respondit - «Collegium nostrum nonnulla instrumenta sive lingulata sive ex orichalco possidet. Quid, si tu ipse cures sive inter vos tirones sive in coniunctis nobiscum Alpinis Castris stativis (it. Caserme) nonnullos vestigandos, qui eiusmodi instrumentis canere sciant, eosque dirigendos ut ita Collegium quoque nostrum suo symphoniaco globo decoretur?»

«Conari possum» - haud cunctatus respondi.

«De re cum centurione loquar» - addidit ille subridens (rarissime Noster subridens deprehendebatur) - «Tu autem iussa opperire». Abiitque.

Quid amplius addam? Nulla interposita mora, inceptum inchoavi Fortunaque me iuvit: post enim rapidam inquisitionem, quattuor inter tirones Cursus nostri, et octo inter simplices alpinos detexi qui cuncti iam symphoniacorum corporis partes fuerant, quos simul congregatos ad instrumenta pro unoquoque sumenda adduxi; nobis inde concessum est conclave ad praelusiones (it. le prove) efficiendas ac post unum modo mensem, cum ipse musicales paginas nonnullarum alpinarum cantionum pro unoquoque instrumento apparavissem, praesentibus centurione nostro eiusque adiutoribus cunctisque Cursum participantibus, celebrata est inauguratio (Tert.) nostri musicalis muneris, per quam valuimus ad non indignam musicam exhibitionem auditoribus offerendam, nec defuerunt applausus atque gratulationes.

Gratus fructus mihi symphoniacisque fuit quod frequenter nos subtrahere ab aliquibus excursionibus et exercitationibus satis laboriosis nobis licuit, quippe in praelusionibus obstrictis.

Quasi quodam vero gratificati sumus triumpho tempore quo, cum ad hibernum campum agendum in dolomiticam regionem nos transtulissemus, nuntium manavit illuc cum ductorum superiorum globo ipsum supremum alpinae militiae ductorem esse perventurum.

Id mihi praenuntians, hortatus est centurio ut benevolentiam admirationemque erga centuriam nostram excitarem, per sollemne prandium, quod cuncti militum ductores erant participaturi, interludium musicum offerens, egregie concentum. Idcirco praelusiones multiplicavi atque ipsum Alpinorum hymnum accuratius ac plenius apparavi, quem collega meus, et ipse musicus, curavit secure discendum et robuste canendum a choro, inter tirones selecto.

Cum dies advenit et in amplissimo lautae cauponae oeco coeptum est celebrari convivium, dimidia hora transacta, integer symphoniacorum globus una cum choro in oecum ingressi sunt ac suo quisque idoneo loco se disposuit. Ut omnes locum proprium occupavere, ipse, erectus et elata voce, meis clamavi : «At-tenti!» Cuncti rigide steterunt, symphoniaci immobiles instrumenta protendentes, choreuti autem rigidi et ipsi et erecti, ad petasum alpinum admota manu; ego autem ad locum ubi supremus Alpinorum dux sedebat, accucurri eumque immotus salutavi. Qui subridens et aliquantulum obstupefactus (inter omnes rei conscios, nullum verbum de musica exhibitione vulgatum erat), actutum ut relaxationem (it. riposo) globo musicorum imperarem concessit, quod ilico elata edidi voce, inde me ante musicos constiti, et inter silentium subito factum virgulam extuli, inde demisi et ecce repentinus ascendit concentus Alpinorum hymni.

Ubi autem ad recinendum (it. il ritomello) pervenimus, cuius sunt verba «Va, glorioso alpin, difendi sempre la frontiera!», circum inspiciens, nonnullorum oculos lacrimulis lucentes prospexi. Cum autem conclusus est hymnus, applausus displosit qualem numquam audiveram, non modo, sed augescentes surrexerunt clamores: «Bis! Bis!» Laetissimus, symphoniacis adnui ut hymnus iteraretur. Hac vero vice, universi e sellis surrexerunt et sonora voce hymnum ipsi quoque canere coeperunt. Quem cum concluserunt, iterum applausus clamoribus mixtus exortus est, quem, ut decet milites, musicorum globus immotus accepit; applausus autem cito cessavit cum ego, virgula sublata, novum ostendi concentum imminere. Secutae sunt, intento degustatae silentio, quattuor alpinae melodiae, quae denuo ab omnibus acclamatae sunt.

Ut primum symphoniuncula nostra conclusa est, ab Alpinorum duce supremo arcessitus sum, qui non modo mihi et globo vivide gratulatus est, sed etiam statim iussit ut quinque ampullae arundineis foliis vestitae (it. fiaschi) suco vitigeno («grappa» vocant, alpinis gratissimus, praesertim hiemali tempore) plenae statim afferrentur, quas eius ipsius saluti laetanter potaremus. Inde manum suam mihi premendam benignissime protendit; dum autem discedimus, allus clamosus plausus nos circumfudit.


**********

Mensibus labentibus, non modo nos robustiores animadvertebamus et propter militarem disciplinam maturiores factos et quandam novam voluntatis firmitatem assecutos esse, sed etiam in annis adhibendis crescentem peritiam obtinuisse; dimidio enim quoque mense exercitationes in amplo tetragono moenibus cincto, fiebant, ubi nos vel manuballistulas (it. rivoltelle) vel manuballistas (it. mitra) vel manuballistas fixas (it. fucile mitragliatore) destringentes, attente collineantes, plumbeas glandes in fictas figuras erectas, sensim longinquiores, proiciebamus.

Per unum mensem, quandoquidem in regionem dolomiticam ascenderamus, inter Alpes exstructis tentoriis, in scandendis parietibus aliquantulum praeruptis nos exercuimus.

Dum autem hebdomadae praetereunt, etiam atque etiam dies propinquabant interrogationum quid de re militari didicissemus, ideoque musicis praelusionibus intermissis, ad eas oppetendas omnes naviter nos instruere coepimus, quibus tandem conclusis, cuncti octoginta probati evasimus.

Ubi vero omnium Cursus nostri Praepositorum, Auctoritatumque civicarum ac familiarium in conspectu, singuli renuntiati sumus manipulorum ductorum (it. sottotenenti) gradum consecuti esse qui, si quondam bellum exardesceret, prudenter ac scite alpinorum manipulos regere valerent, nos ad novam dignitatem ascendisse novisque muneribus officiisque idoneos factos esse commotis animis animadvertimus.

Atque nunc militares acquirendi habitus instabat necessitas. Familiola mea in parva urbe Corneliano (Cornigliano) in Genuae vicinia incolebat. Quodam mane, fratre maiore natu comitatus, ad urbem Genuam me contuli, ad insigne militare +vestipolium (neologismi crucicula ad laevam semel indicantur) bracas et manicatum +thoracem ex textili perpolito empturus, exinde idem par emi minus elegans, cotidie adhibendum, ac praeterea amplum paludamentum (it. mantella), simulque alpinum petasum, cuncta mixto cineraceo viridique colore. Praetereo admirationem quam excitabam quotiens, militari indutus vestimento, spectacula adibam vel choreas (it. danze) aut dierum festorum celebrationem participabam, eleganter cinctus paludamento et alpino petaso exornatus, nitentibus gradiens cothurnis (it. stivali).

Tandem ecce advenit ad primum militare servitium evocatio, apud tertiam alpinam legionem (it. reggimento) in urbe Pinarolio (Pinerolo) explendum. Tertiae centuriae (it. compagnia) adsignatus, centurionis eius in conspectum quadam arreptus trepidatione me contuli, qui comi familiaritate me excepit, se laetum pronuntians quod veluti coadiutore frui posset collega addiditque subridens gratulationes suas de musicis meis exhibitionibus, quae verba mihi patefecerunt illum attente quas dicunt «notas personales» meas legisse, ex quibus etiam me illis mensibus incumbere deprompsisset in perficiendum latinum opusculum, quod «tesi di laurea» appellant, ad doctoris diploma in antiquis litteris assequendum.

Tantummodo posterius fas mihi fuit intelligere qua ratione ille me «collegam» vocasset, postquam mihi innotuit illum, in litteris antiquis doctorem renuntiatum, per nonnullos annos latinam graecamque litteras in lyceis docuisse, at repente consilium mutasse, vitam amplexum militarem.

Postero die me ille comitatus est ac me obtulit cognoscendum sive centurioni maiori (maggiore) sive tribuno militari (colonnello), qui me ambo hortati sunt ut libenti animo opus meum navarem ac prudenter et opportuna severitate disciplinae consulerem.

Et ecce milii vita incepit vere nova.

Primis hebdomadis, quadam firmitudine me erga alpinos manipuli mei gessi, Superiorum exhortationis memor ac praeterea plene conscius militarem vitam disciplina praesertim niti, cuius praecipuus hic esset fructus, ut discerent tirones se in omnibus occasionibus statutis normis sponte ac scite se subicere.

Hic erat ordo rerum assuetus: ab hora secunda mihi munus incumbebat manipulum meum alpinorum vigilare et edocere in athleticis exercitationibus et ad armorum usum, quae et decomponenda et recomponenda accuratissime erant ac postea in collineandis et in feriendis fictis figuris adhibenda; praeterea vel in amplissima interna area Castri stativi vel in externo latissimo Campo Martio fiebant gymnasticae evolutiones; saepe autem totus dies exercitationibus in proximis montibus dicabatur, quas integra centuria participabat una cum ipso centurione eiusque duobus vicariis (tenenti), tribus manipulorum ductoribus tribusque decurionibus (sergenti). Ferebantur cibaria et coquus eiusque adiutores prandium apparabant circiter meridiem.

Per illas horas, quae serene praetergrediebantur, amicitiae nectebantur, mutuae fiebant sermocinationes, dum per saltus atque silvas sanissimo fruimur aere.

Sive ante profectionem sive cum reditus incipiebat sive cum iterum in Castrum ingressi eramus, usitatus computationis ritus agebatur: ductor unusquisque suum manipulum instructe aggregabat, rapidus fiebat computus, inde singulus ductor cursim ad centurionem accedebat et erectus atque salutans, numerum praesentium referebat. Simulatque neminem deesse patebat, tunc vel profectio, vel reditus, vel dispersio per Castrum incipiebant.

Cum alpini nostram componentes centuriam recentis essent evocationis, multum primis diebus insudavimus ad eos ad novam vitae rationem instituendos et ad disciplinam militarem cognoscendam et applicandam.

Ego quoque attente novis muneribus aptandus fui, ex quibus implicatum et non parvi momenti fuit diurnae ac nocturnae Castri vigilantiae munus (it. Ufficiale di picchetto), quod alternis vicibus ab unoquoque +officiali suscipitur.

Id mihi duodecimo die contigit postquam ad Castrum adveneram, quod hora tertia diei assumpsi. Ad me vigilare pertinebat excubiarum globum quae vicissim munere Castrum vigilandi fungebantur, armatae ante ingressum in aediculis erectae ac pervigiles stantes, curare ut cornicularius ( it. trombettiere) pro occasionibus horam caneret e lecto surgendi, prandendi, liberi exitus et receptus (it. ritirata) et denique somni. Cum autem, circa vesperum, alpini qui nullam per diem poenam meruissent, e Castro exibant libero fruentes exitu, officium quoque meum erat eos singulos, etsi summatim, inspicere num eorum militaris habitus decens esset atque mundus et carpatina calceamenta (it. scarponi) detersa. Postquam autem resonuit «slientium», me adhuc officium manebat, decurione comitatum, inquirendi num absentes, quorum lecti essent vacui, licite abessent.

Si quid autem inopinati vel improvisi forte accideret, ilico mihi Castri praefectus erat certior per +telephonum faciendus.

Fatebor omnia a me illo die vigili diligentia esse peracta.

Quodam vespere, ut aliquantulum spiritum laxarem, post cenam, solivagam deambulationem agere statui, ideo, eleganti meo cinctus paludamento, exii ab aedicula quam statim conduxeram ipso primo die adventus, ope militaris mei famuli (it. attendente) quem mihi statim addixerat centurio, et aliquantisper per urbem pervagatus, amplam suburbanam viam arboribus consitam inii, dum, sole ultra montes dilabente, tenebrae per caelum diffundi incipiunt.

Non multum itineris perfeceram cum adhuc longinquam figuram cerno propinquantem.

Cito eam clarius distinxi: domnula (Fronto) rutilis comis placido pede accedebat. Ut primum a me fuit proxima: «Salve, impavida puella! - exclamavi - Audenti animo es, tu quae per noctem erras solitaria».

Constitit illa ac subridenti ore respondit: «At urbs nostra est alpinorum plena, qui semper paratissimi sunt ad puellas protegendas si necessitas adsit».

«Quoniam me tibi sors obtulit - et ipse subridens addidi - sinas ut ego quasi tutor ad latus tuum me sistam et interim me tibi cognoscendum offeram: Vido vocor, qui ad urbem tuam adveni ad meum militare servitium in Alpinoruin Castro adimplendum».

«Vale ergo, urbanissime Vido, - ait illa manum tendens quam ipse ilico pressi - ego Silvana vocor et tota sum his mensibus in apparanda quam dicunt thesim ut doctoris diploma in litteris graecis latinisque in taurinensi Universitate Studiorum consequar».

Hic ego contineri nequivi quin stupens exclamarem: «Vere interdum miri sunt vitae casus! Ego quoque anno proximo, de notissimo disserens dialogo, cui titulus «De causis corruptae eloquentiae», quem plerique Tacito attribuunt, confido lauream quae dicitur in litteris antiquis in genuensi Universitate Studiorum assecuturum esse».

«Sumus ergo collegae! - voce iocose grandiloqua exclamavit puella - et in nomine Catulli, Horati, Vergilique candidam iungamus amicitiam!»

«Prorsus assentior! - et ipse solemniter verba feci - vosque, Catulle et Tacite, hoc amicitiae pactum perenne servetis!» atque ambo ridentes manum iterum pressimus. Inde serenati, iter perreximus de propositis nostris fervide colloquentes.

«Ecce domus mea! - improviso ait Silvana, villam amplo viridario cinctam manu ostendens - Propediem gratum erit mibi te domo accipere mea atque parentibus meis cognoscendum offerre».

«Libentissime adero». - respondi manum eius destringens - «Bonam noctem tibi!» - reddidit illa atque per ianuam evanuit. Tacitus atque arcane commotus, discessi.

Munera assueta in Castro stativo resumpsi, ad quae post unum mensem exactum, iam satis secure me assuefeceram; post illum vere singularem occursum, ea exsequi coepi corde secreta quadam atque grata animi commotione accenso, dum interea occursus cum amica Silvana frequentes fieri incipiunt, colloquia autem magis magisque familiaria ac fidentia.

Quadam dominica die, eius acceptus sum domo ibique eius parentes cognovi qui exquisitam erga me urbanitatem ostenderunt, mater praesertim quae francogallicam linguam edocta, in libraria officina interpretis munere fungebatur, cuius sermocinatio miram patefaciebat eruditionem.

Dum quodam vespere cum Silvana deambulo amabiliter cum illa colloquens, domunculam meam praetergressus sum, quae exigui aedificii tabulatum inferius occupabat, cuius tabulatum superius ab era vidua incolebatur, quae mihi libenter cubiculum, balneum et conclave scriptorium locaverat, ioculariter addens : «Sic ego securior ero!»

Constitit Silvana ante cancellos qui parvum claudebant viridarium, hic illic floridis ornatum areolis, ac me ridentibus oculis respiciens : «Hac nocte - inquit - ad te visendum adveniam, nidulum tuum noscere gestiens.» «Nidulus qui modicus est atque exilis - ilico addidi - neque cum ampla ac splendida domo tua comparabilis, attamen silens et studiis atque lectionibus aptus.» «Dicam parentibus - sic prosecuta est oculis malitiose lucentibus - me aliquam horam post cenam, cum amica degere velle.» ac statim mihi manum tetendit, salutavit atque discessit. Cogitabundus mansi et incertus quid verba illa portenderent.

In Castro stativo postmeridiana munera mea explevi, inde cenatus, me domum contuli, cancellos admotos, non autem clausos, reliqui ac sumpto libro, in molli assedi subsellio et legere coepi.

Prima noctis vigilia exeunte, ecce levis cancellorum strepitus; statim surgo, ad limen accedo, valvam aperio et statim Silvanae vox submissa sonat: «Ecce adsum» et statim utramque tendit manum. Et ipse manus porrigo eamque ad pectus traho atque dulciter amplector dum ora iunguntur. Per aliquot momenta fervidus durat amplexus, tandem me solvo eamque ad pulvinar adduco atque simul assidimus. «A me tibi multae sunt grates solvendae, dilecta: - immurmuro - isti enim militaris servitii menses mihi grata dulcedine transeunt, suavi tuo vultu menti meae usque obversante» et interea molles genas ac splendentes eius ocellos contemplabar. «Care Vido - addidit illa - tu quoque in intimum cor meum penetrasti et per diem verba tua iterum audire videor et cogitata tua frequenter revoco» et sic perreximus blande invicem colloquentes, verba cum basiis blanditiisque miscentes.

At quodam momento, quasi ignota vi pulsi, surreximus atque anxia celeritate vestimenta exuere coepimus, inde trementes ac frementes nuda strinximus corpora ac super distendimus lectum, in imam nos immergentes beatitatem, dum circa omnia vanescere videntur.

Grati languoris dein successit momentum, dum spiritus anhelantes pacantur, postea ambo vicissim nos in balneo detersimus ac vestibus resumptis assedimus taciti, aliquantulum stupefacti ac leniter turbati. Prior silentium illa rupit ac mihi genas suaviter mulcens: «aliquid ineluctabile ac blandissimum peregimus; ne umquam haec divina momenta obliviscamur, mi carissime!... Nunc, autem mihi est celeriter domum redeundum» atque ad basium os obtulit ac festinans ad cancellum accessit et hausta tenebris disparuit (Cassiod.)

Aestate ineunte, centuria nostra se in vallem quam rigat flumen Chiso, contulit ad varias exsequendas exercitationes, et tentoria in parva erecta sunt planitie, montibus cincta, inter quos Albergian eminebat.

Hebdomada transacta, quam per excursiones traduximus, vel de artis tacticae praeceptis tractantes, vel ardui ascensus latera scandentes, ad campum nostrum integra cohors (battaglione) secundae legionis (reggimento) pervenit, quae propria tentoria, satis nostris superiora, in silva nobis propinqua struxit.

Cum utriusque corporis +officiales simul convenissent ad se mutue cognoscendos, cito amicalis coniunctio facta est inter nos ac pariter inter alpinos utriusque catervae.

Quamquam utrique extra eramus Castra stativa, varia tamen momenta diei a duobus corniculariis pro more monebantur, «silentium» praesertim, quo audito cunctis erat tacite quiescendum.

Centurio noster fraterna amicitia cum quodam ex centurionibus alterius catervae nectebatur. Et tertio die post cohortis adventum, secrete noster ab illo admonitus est manum cohortis, nocte sequenti, a duobus ductam manipuli ducibus (sottotenenti), campum nostrum simulate ac silenter aggressuram esse, ad experiendum num centuria nostra vigiliarum globos recte disposuisset, qui quidem actu vigiles essent nec se, profunda quiete illius altitudinis allecti, somno placide concessissent. Actutum centurio noster cunctos +officiales arcessivit simulque statuimus quid esset agendum ut stuporem admirationemque in «hostibus» excitaremus.

Mihi oblatum est munus parvum speculatorum globum in campi adversarii proximitate sistendi; duo inde excubiarum manus, circiter triginta metra a me retrogressi, manuballistis (mitra) armati, ad sinistrum et ad dextrum latus se collocarent; in ipso autem campo, polybolum (mitragliatrice) appararetur ad capsulas contra aggressores displodendas, ac demum in extrema inferiore campi parte, alii duo excubiarum globi, manuballistulis (pistole) radios pyricos iaculantibus (lanciarazzi) praediti, simulatque +displosiones coepissent, statim in caelum radios suos proicerent.

Centurio severe monuit ut +officiales, suos milites apparantes, maxima curarent diligentia ut capsulae (cartucce) sine plumbeis glandibus essent («a salve»).

Vespere lente sol ad occasum descendit atque se ultra montes occuluit.

Ubi autem omnia tenebrae involverunt atque «silentium» resonuit, (nitida splendebat lunae falx dum in interminato caerulo caeli innumerae palpitabant stellae), cauti tacitique globi varii se ad praestituta loca contulerunt et ego cum meis tribus alpinis, reptabundi ad locum tendimus quem postmeridiano tempore elegeramus et ibi abditi ac silentes delituimus.

Iussum hoc erat, ut omnes una displodere inciperent tantummodo ubi ululantem meam vocem et displosionem meam audissent.

Imo cincti silentio, unam horam trepida exspectatione transivimus, cum tandem cautos passus percipere coepimus atque parvum agmen vix perspeximus tacite propinquans.

Statim me erexi, plena voce clamavi: Chi va là? (Quis adest?), All'armi! (Ad arma!) et lingulam (il grilletto) manuballistulae pressi: ingens displosio silentes per tenebras intonuit, atque ilico coeptae sunt aliae audiri displosiones, profundiores ac velociores quae a polybolo proveniebant, et ecce varii radii tenebras terebrare coeperunt ac circum. discolores luces diffundere.

Agmen «inimicum» ilico subsistens conspexi. Cessatis autem displosìonibus et brevi transacto tempore, +officialium cohortis globus ad campum nostrum accedens apparuit ut gratulationes centurioni nostro offerret, quod ita perfecte vigiliarum globi dispositi essent ac tam prompte «inimicorum» aggressionem denuntiavissent.

Dum autem sonant laudes ac manus destringuntur, mihi lenis visus est adrisus per vultum centurionis maioris errare, quippe quendam ex suis secretum patefecisse suspicantis.

Per totum autem diem gratissima omnibus alpinis concessa est libertas sui gerendi ac sui quocumque luberet conferendi.

Post septem tandem menses, dimissionis (it. congedo) advenit dies. Cum semper me integre atque diligenter, praesertim in alpinis praecipiendis, gessissem, amplis laudibus exornatus servitium militare reliqui. Non sine lacrimulis fuit digressus ab amica Silvana: stricte nos invicem amplexantes, polliciti sumus cito nos esse revisuros neque umquam fore ut utriusque suavissima a nobis evanesceret memoria.

**********

Adeptus anno MCMLXL doctoris gradum apud Universitatem Studiorum genuensem, vix latinam graecamque litteras docere in Lyceo in urbe Sancti Petri ad arenam inchoavi, cum ad me Decembri mense anni MCMXLII revocatoria epistula ad militare servitium pervenit.

Prima sedes mihi attributa Mons fuit Regalis (Mondovì).

Hac vice centuriam componebant alpini, cuncti et ipsi revocati, fere omnes quinquagenarii, patres ergo familias, qui ideo potius quam ad militarem disciplinam et ad usum armorum, animum ad longinquas familias vertebant et benevolentia et liberalitate indigebant, quas nos tres manipulorum duces atque centurionis vicarius (tenente), iuvenalis cuncti aetatis, adhibendas curavimus erga alpinos qui quasi patres nostri esse viderentut.

Hic musicalis mea peritia utilis evasit. Cito chorum institui, inter alpinos eligens qui «alpinos cantus» perfecte discerent atque in Academiis exsequerentur, quas interdum apparabam, ad quas quidem audiendas milites aliorum quoque corporum accedere coeperunt nec non cives ipsi monregalenses; duo autem chorici (Firm.) a me selecti, cum praediti essent acuta ac limpida, voce unus ac robusta rotundaque alter, a me edocti, non mediocri arte se exhibebant, vel melodias a praeclaris melodramatis excerptas vel cantiones blandos exprimentes amoris sensus canentes, me ipso clavichordio (it. pianoforte) succinente. Adhuc reminiscor quibus quotque plausibus exceptae sint cantiones quibus erant tituli «Tornerai» (Redibis), «L'Aurora di bianco vestita» (Aurora alba induta veste), «Illusione, dolce chimera sei tu» (O mentis somnia, suaviter allicere scitis corda), «Rondine al nido» (Ad nidum hirundo).

Post duos menses, in Francogalliam transmigravimus, Castrum munitum custodiendi causa, in vicinia situm urbis Modane, a francogallicis militiis desertum. Ibi, cum quinquaginta nostris alpinis magna cum tranquillitate viximus, editis ac praeruptis montibus cincti, fere a mundo scissi, sedes autem mihi aptissima, siquidem per illos menses ego totus fui in colloquio apparando ad legitimam cathedram assequendam in classicis Lyceis. Mecum congruum numerum graecorum latinorumque Auctorum attuleram, quos tacite per subsecivas horas pervestigabam sive in cubiculo meo, sive per vicinos montanos saltus gradiens, sive sub tegmine pini vel laricis recubans.

Quotidie, ex quattuor +offìcialibus unus, usque ad non longinquam urbem Modane pedibus se vicissim conferebat ad inspectionem per noctem in +ferriviaria statione agendam, in qua alpinorum manipulo alterius legionis currus +ferriviarii erant vigilandi, sarcinas militares vel arma vehentes, ibi interdum commorantes.

Quadam nocte celeri gressu viam Modane petiturus percurrebam, cum improviso ab altis vepribus qui dextrum viae latus vallabant, magno corpore quadrupedem in viam irumpentem prospicio. Ilico constiti dum mihi in capite horrescunt capilli: lupusne an aper? et manus dextera ad latus ad manuballistulam arripiendam velox cucurrit.

At statim adrisus in vultu se depinxit: crocottam (cane lupo [Plin.]) agnoveram quem in Castrum ingredientes inveneramus, quocum omnes statim intima coniunxeramus amicitia, qui autem per circumstantes silvas libere noctu pererrabat. Protenus illi iucunde blanditus sum, qui me, vultum manumque lingua pluriens lambens, rependit, quem tandem imperatoria voce iussi ut confestim ad Castrum rediret. Extemplo obtemperavit atque rapidus per tenebras evanuit.

Cum autem ad ferriviariam stationem perveni, ne unus quidem inter vigilias vigilabat. E vestigio expergefacto decurioni (sergente) imperavi ut integrum vigiliarum globum congregaret, ex quibus coadunatis iracunda voce quaesivi num eiusmodi facinoris gravitatem intelligerent. «Nonne hic, circum nos, exstant rebellantes (it. partigiani) qui nihil aliud appetunt nisi arma ac sarcinas furare vel destruere vel incendere? Non ferias vivimus, sed arduum ac tragicum bellum! Exigo ideo ut actutum ac solemniter in futurum ita munus vestrum vos expleturos esse promittatis ut digni maneatis alpinorum nomine».

Taciti atque confusi cuncti capite assenserunt, ego autem nullo addito verbo neminemque salutans, discessi.

In medio Castro, amplissimus patebat Campus Martis, cuius mediam circiter partem obtinebat lacusculus, quem gelidae alebant aquae a vicinis ac deruptis montibus delabentes, plus quam duo metra profundus, crepidine cinctus unurn edita metrum.

Sermocinabamur quodam meridie ego cum altero manipuli ductore, circa lacusculum deambulantes. Sol ardens in nitidissimo radiabat caerulo caelì. «Si minus esset gelida aqua - adnotavit collega - in eo balnei fieri possent, potius quam quas pluvias lavationes (it. bagni a doccia) in Castro habemus, eas adhibeamus». «Fortasse, - ego proposui - si quis diagonalem (Vitr.) lacusculi lineam quam maxima velocitate percurrat, acutum aquae gelu tolerare possit». «Quid, si ambo hanc heroicam rem gestam conemur? - addidit subridens collega». «Quidni?» respondi, rei novitate allectus. Propositum cum centurionis vicario communicavimus atque cito rumor per Castrum cucurrit omnesque alpini circa lacusculum ad certamen inspiciendum se congregaverunt.

Vestibus, praeter subligacula (it. mutandine) depositis, ambo super crepidinem nos sustulimus erectos et, signo dato, strenue nos in aquam proiecimus.

Mihi visus sum in liquidam glaciem me immersisse ac, statim emersus, violentis brachiorum crurumque ictibus natare coepi, dum interea certamen dissoni clamores prosequuntur atque uterque summis viribus alterum nititur superare. Ecce iam propinquat tandem crepido, at fateri cogor amicum me (doleo referens) uno metro superasse.

Ut maxima festinatione ex aqua egressi sumus, uterque se velocissime detersit atque vestes induit dum plausus clamoresque alpinorum nos circumdant.

Dies fuit memorabilis, at res gesta mansit unica: nostri enim alpini provectioris aetatis erant quam ut huius generis facinus auderent.

Mense Iunio exeunte, iussum est ut centuria nostra ad urbem transferretur Gratianopolim (Grenoble), quam Isara flumen alluit.

Hac quoque vice, centuriae nostrae munus commissum est vigilandi modo unum, modo alterum militare francogallicum aedificium, omnibusque autem cuiusque gradus Italicis militibus impositum est praeceptum ne ullum cum francogallicis civibus commercium haberemus, neque umquam oblivisceremur in bello nos versari et in inimicorum terra commorari. Reminiscor quam arduum nobis fuerit viros mulieresque, in quas per vias incurrebamus, quasi hostes eos contueri.

Quodam mane solus per viam satis solitariam transibam, cum mirabilem illam «meditationem». Thaidis audire coepi, a Massenet compositam in melodramate cui titulus «Thaìs», ideo passum comprimens, ad fenestram accessi aures praebens unde splendida melodia exibat. Parvo intergresso tempore, ecce in fenestrae lumine mulier apparet quae, dum placide circumspicit, me inspexit immotum atque ilico subridens, quamvis militari italica inimica veste indutus essem, haec pronuntiavit: «Aimez-vous la musìque francaise?» Et ipse subridens respondi: «Hanc divinam melodiam usque ab adulescentia audivi neque umquam eius desii exquisitarn pulchritudinem admirari». Tunc illa: «Sì nimis audax non sum, te invitare possumne ut intres, quo tibi fas sit eam commodius audire?» Quomodo renuere potueram? Gratias egi, ingressum inii et me ad ianuam quae aperiebatur direxi.

Ecce in limine domina quam vir atque adulescens comitabantur. «Libere ac libenter accede» - ait illa - «ac statim mihi cognoscendos maritum filiumque obtulit, inde hortata est ut assideremus».

«Ante omnia, Thaidis melodia tacite auscultetur» ac talia dicens magnetophoni punctillam in initio disci superposuit. Circumvoluti silentio, intenti audivimus, inde vere singularis incepit sermocinatio: ego, inimicus, musica et humanissima comitate fascinatus, candide de me, de meis studiis, de familiaribus meis disserui, illi autem subridentes, quasi cum vetere amico colloquerentur, de vicissitudinibus suis, de pluries visitata Italia tetigerunt.

Post plus quam unam horam transactam, surrexi, manus tetendi atque fervide eorum manibus pressis, discessi. Et intra me loqui coepi: «Vere quilibet homo, quaelibet familiola ad amicitiam naturaliter tendunt atque ad alios adiuvandos se sponte offerunt. Quo ergo iure, qua tragica lege illi qui nationes regunt, vel oeconomicis causis, vel dominandi cupidine vel divitiarum fame compulsi, unos contra alteros inique atque ferociter per bella cives proiciunt, potius quam ratione ac prudenti aequalitate omnes dirimant contentiones?»

Mense Iulio ineunte, iussus sum, decem alpinis comitatus, in quodam castello, ampla cincto silva, parvum globum ducum vigilare eorum qui «maquis» vocabantur, quos Germani comprehensos in vincula coniecerant. Militari vecti autocurru, vespere ad castellum pervenimus et globum Germanorum substituimus qui usque ad id temporis eos custodiverant.

Castellum super culmen praeruptum situm erat, cuius latera densa silva contegebantur; ante autem aedificia, ampla porrigebatur area, quam crepido vallabat, in qua matutino ac vespertino tempore, in pleno aere commorabantur captivi modo deambulantes, modo, humi sedentes vel strati, libere sermocinantes.

Decimo die, acta nominatim appellatione ut quotidie nocte propinquante flebat, unum ex captivis deesse patuit, quocirca postquam integrum castellum pervestigatuin est si forte alicubi ille occultaretur, rem statim per telephonum centurioni aperui, qui se ilico adfuturum respondit.

Post dimidiam horam, duae faces longe radiantes conspectae sunt inter tenebras accedentes.

Centurio statim cunctos congregatos captivos interrogavit qui scilicet se nihil scire responderunt. Evidenter qui evaserat, ab areae crepidine audacter et caute se per circiter decem metra dilabi siverat et cum molliter super terram decidisset, illaesus inter densam silvam disparuerat.

Actutum rebellantiuni globus in securiorem locum iussus est, transferri, manipulus autem meus ad urbem Gratianopolim se contulit ac brevi transacto tempore, in Italiam revocatus, acceptus est Castro stativo alpinorum in urbe Cuneo.

Interea dies amari propinquabant: regimine fascali (cfr. «fiscus- fiscalis») collapso et cum supremo duce Eisenhower pactis indutiis, dum italicus rex, ministris atque praecipuis exercitus ducibus comitatus, in Italiam meridianam confugit quae iam in dicionem +Angloamericanorum ceciderat, dumque germanicus exercitus, ira propter italicam foederis proditionem fremens celeriter altera Italia usque Romam potitur, italicus exercitus, sine ducibus ac sine iussis relictus, primis Septembris diebus incredibili velocitate dissolvitur ac fere omnes italici milites ad propriam quisque domum confugiunt. Ego autem, dum cuneense alpinorum Castrum stativum ab omnibus deseritur, meis alpinis concessi ut suas peterent domus, ego vero, modo pedibus, modo quodam fruens autocurru, modo agmine vectus ferriviario, ad domum meam pedemontanam reverti.


Original file name: et ego italicus miles - converted on Thursday, 8 February 2001, 18:18

This page was created using TextToHTML. TextToHTML is a free software for Macintosh and is (c) 1995,1996 by Kris Coppieters