GUIDO ANGELINO
NATURA NOVERCA
Tanta stat praedita culpa!
Numquam me turbavit neque allexit quaestio de origine mundi, utrum nempe rerum universitas ideoque nostra quoque terra exsistere coeperint per materiam ab aeterno exsistentem atque se per innumera saecula lentissime evolventem, an contra improviso ac singillatim ab ipso Deo ad exsistentiam proiectae sint actu quodam infinitae potentiae, cum magis magisque mihi suaserim eiusmodi quaestionem ab humanis intellectibus nullo pacto ad exitum adduci posse.
Contra vero me attraxit amplissimum variatissimumque spectaculum viventium, paene infinitis modis se in hoc nostro orbe terrarum evolventium, iam usque a tempore quo, lycei discipulus, in dialoguin illum +leopardianum (neologismi crucicula ad laevam semel indicantur) incidi, cui titulus "Naturae atque Islandiensis dialogus", in quo Islandiensis quidam narratur per multas mundi partes pervagatus ac quodam die in incultam Africae regionem ingressus, repentino in giganteam mulierem incidisse, humi insidentem ac rupi acclinem, prae se vultum ferentem medium inter pulchruin et terrificum, quae, cum per aliquot momenta eum intente inspexisset, ex eo quaesiverit quis esset ac quid in illa solitudine inquireret.
Respondet Islandiensis se, transacta adulescentia, cito quam ingens esset hominum stultitia comperisse qui, sine intermissione inter se bella cientes, divitias voluptatesque persequentes, quibus numquam satiarentur, sibi ipsis stultissime innumeras calamitates cladesque concitantes, quo magis felicitatem appeterent, eo magis ab illa discederent.
"His animadversionibus motus, - ita prosecutus est - statui me ab hominum consortio omnino discedere atque tantum mecum ipso vivere. Verumtamen minime hac vita solitaria felicitatem assecutus sum ac pacem; quocumque enim me contuleram, vel caeli rigor vel aestus a me quamlibet oblectationem vivendi rapiebant et saepe vel repentino terraemotu vel formidolosa eruptione vel vastatrice procella vexatus sum; interdum tectum, sub quod confugeram, super me corruit, ingenti nivium cumulo collapsum; alia vice celerrime coactus sum flumina effugere, me spumantibus undis minaciter insequentia, quasi ipse illa offendissem; multae ferae me voraturae sunt aggressae, crotala veneno conata sunt me interficere, ita ut vere confirmare possim me numquam pugnare desiisse, ut furentibus tuis aggressionibus me subtraherem.
Praetereo morbos, quorum nonnulli me usque ad mortis periculum adduxerunt. Ut paucis absolvam, nullum praetergressus sum diem quin aegrimonia vel labor terrorve me vexarent.
Quocirca, hac mea miserrima vita coactus, iamdiu conclusi te nihil aliud esse revera nisi meram et asperrimam generis humani inimicam, tuorum ipsorum filiorum novercam. "
"Putabasne - eum interpellat Natura - et terram et mundum universum a me fabricatum esse (Sen.) in aemolumentum usumque vestri? Scito ergo in meis operibus me minime spectare ut humani generis curam persequar. Si vero interdum vos quomodocumque laedo, minime hoc animadverto, neque consulto ac scienter vobis prosum. Ac si denique milli eveniret ut cunctum hominum genus restinguerem, id ne perciperem quidem." "Pro certo habeo - instat tunc Islandiensis - te nullo modo hominum gratia mundum exstruxisse; potius crediderim te in eorum cruciatum condidisse. Nunc autem ex te quaero: "Num ego ipse abs te ut in hoc universo me poneres postulavi, vel violenter atque contra tuam voluntatem in ipsum me introduxi? Si vero tu ipsa consulto, me autem inscientem tuis ipsius manibus atque ita ut nullo modo id ego recusare possem, in illo collocasti, nonne ergo tibi officium incumbit ut in hoc tuo regno, si non laetus ac satisfactus vitam agam, saltem prohibeas quominus ibi cruciatus vivam atque vexatus ? Hoc autem quod ego de me ipso adsevero, de universo hominum genere ac de omnibus animalibus pariter contendo" "At tu - statim ac prompte reddidit Natura - ostendis te minime animadvertisse hanc rerum universitatem in immenso circuitu consistere creationis atque dissolutionis, quae ambae ita sunt inter se stricte conexae ut unaquaeque perpetuo alteri inserviat ad efficiendum ut perpetuo ipsum universum supersit. Quarum alterutra si cessaret, omma in dissolutionem ruerent." Quae cum secure atque sonore Natura pronuntiasset, ilico et quasi deprecans talia Islandiensis protulit: "Probe novi eiusmodi sententias ab omnibus philosophis adfirmari, sed quandoquidem id quod destruitur, patitur, id autem quod destruit non modo non laetatur, sed brevi tempore transacto et ipsum destruitur, dic tandem mihi quod nullus philosophus nec valuit nec valet mihi patefacere, quem iuvat, quem delectat haec universi infelicissima vita, quae unice servatur per cruciatum et luctum eorum omnium quibus ipsum componítur?"
* * *
Haec formidolosa percontatio in mente mea mansit defixa meque induxit ut intente atque adsidue me verterem ad indagandum quaenam essent leges quae hic, in nostro terrarum globo, animalium vitam regerent, num nempe hic quoque totum reduceretur ad perpetuam productionem vitae et ad perpetuam eius destructionem per infinitum acerrimorum angorum tributum, vita autem et mors ineluctabiliter inter se essent copulata, qui nexus si interrumperetur, omnia celeriter dissolverentur.
Cito autem certior factus sum integram interminatam animalium familiam in duas dividi immensas tribus, praedatorum ac victimarum, atque cunctam, ut ita dicam, animalium historiam ad infinitam neque umquam exhaustam laniationem reduci.
Huius horrendae legis mihi innumeras obtulit testificationes televisio per illas, ut dicuntur, transmissiones ad scientiam vulgandam pertinentes. Ac mea est mens nonnullas huiuscemodi transmissiones proferre, quas ego intentissime ac fremens inspexi.
Iuvenis taurus imprudenter a sua turma aliquantulum discesserat. Statim leonum globus eum circumsistit, qui periculi conscius, huc illuc discurrit, cornuum ictus per aera minaciter contorquens, dum leones sensim propinquant. Quodam momento taurus desinit cursitare. De eo, heu, actum est. Ipso enim eodem momento, a tergo agilis leo in illum insilit, faucibus dorsi spinam eius correptam tenacissime constringit, dum posterioribus cruribus, super quae regitur, eius posteriora crura saevis penetrat ungulis. Taurus, aggressoris pondere sui movendi impotens, furenter per aera cornua iactat, dum leones subeunt gradatim, ex quibus unus audacior, occasione arrepta, pedem eius apprehensum discutit ut leonem reddat labantem, idem alius agit donec taurus humi procumbit ac statim eius guttur a turmae capite faucibus arripitur ac destricte premitur, ut spiritus eius obstruatur, dum cunctus leonum globus super eum irruit atque eum laniare incipit. Una hora transacta, nihil restat nisi ingens costarum cumulus, quolibet nudatarum carneo fragmento.
In amplissime patentibus Africae planitiis, cum aestas prata arefacit, animalium multitudines quae herbis vescuntur, giganteas ineunt migrationes, regiones petiturae, quae adhuc virescant. Interdum flumen iter obstruit, quod ergo illis necesse est transire, se ipsas in undas proicientibus atque aegre et catervatim natantibus.
Ecce antilopum maiorum ("gnu" italice vocantur) ingentissima turma, quae praeceps se iecit in flumen ad illud traiciendum: capitibus erectis, inter spumantes undas quadrupedo cursu anhaelantes procedunt. Iam opposita ripa fit proxima. In postremo agmine, ingens gnu lassus atque vix spiritum trahens, improviso violenter succutitur: crus suum animadverterat a crocodilo repente arreptum, ac dum frustra, etsi acerrime, ripam assequi conatur, lente et inexorabiliter sub aquam trahitur donec extremum quoque caput, undis haustum, disparet (Cassiod.)
Quot effusissimos dorcadum discursus prospexi, quas insequebatur acerrimus ille cursor, cui nomen ghepardus, cuius velocitas in praedis insequendis a nulla alia fera superatur quique praeterea artem supplantationis cognoscit, quam tunc adhibet cum eius velox cursus iam iam proximum a praeda currente eum reddidit: rapido sui cruris ictu, posterius dorcadis crus contra alterum impellit, sic ut illa, cruribus praepedita per humum devolvatur, dum ghepardus, prompte super cam irruens, mordicus collum eius arripit ferociterque premit. Ita miserae in ipso anhaelanti cursu interceptae, subito spiritus arte comprimitur, ita ut eius interiora atrociter abrumpantur illaque discruciata moriatur.
Mos iste sui statim vertendi ad victimae humi dilapsae gulam circumcludendam, proprium est omnium praedonum.
Spectavi quondam licaonum gregem qui, velocissimi atque acerrimi, catervatim venantur. Cum in magnam cervam, hinnuleis cinctam, herbulam depascentem incidissent, unus ex robustioribus in cervam depascentem se proiecit eiusque parvum rostrum faucibus destrinxit. Illa quominus spiritum traheret prohibita, caput quassare coepit illumque per aera discutere, at licaon, dentibus ime in rostro infìxis, coepit interritus volitare, quoad cerva, intercluso spiritu moribunda, humi sternitur, quam ilico nonnulli circumvadunt licaones atque laniant, dum ceteri ad singulos hinnuleos intercipiendos ac vorandos sparguntur.
Hyaenarum impetus est adhuc crudelior. Illae quoque venationem inchoant complures simul congregatae et cum obviam fit illis opportuna praeda, currentes circumdant et statim in ipso cursu illam mordere incipiunt illique carnis lacertos deripere ac mandere quoadusque victima, ingenti vi sanguinis effusa, viribus deficientibus atque inenarrabilibus cruciatibus victa, humi provolvitur, super quam hyaenarum cohors cum rostris obscaene sanguine oblitis, praecipitatur ad +excarnificationis operam perficiendam ac demum ad seletrum pulpa nudatum relinquendum, quod illic stratum. manebit, solis ardoribus perurendum.
Pluries animadverti beluas maiores, potius quam contra praedam solitariam irrumpant, currentes se addere magnae turbae fugientium quadrupedum et, arrepta occasione, unam ex illis super singulum insilire ac postquam eum humi straverit ac dentibus, pro solito strategemate, eius collum corripuerit, per breve momentum immotam perstare, opperientem donec praeda, quae interim se strenue contorquens obluctari temptat, viribus tandem amissis, membra relaxat atque inanima iacet. Vere atrocia sunt illa momenta per quae victima, terrore insaniens, humi prostrata, acerrimos cruciatus experiens sive propter laniatum guttur sive propter interclusum spiritum, se morientem percipit, praedatrice imperturbate exspectante dum victima, amissa vita, vorari commode possit. Neque cogitabile est in illa exoriri posse sensum, etsi levissimum, miserationis erga praedam. Eiusmodi enim modum agendi ineluctabiliter exigit Natura. Hanc vero consciam vel inconsciam suasionem praedatoris deprehendi, inspiciens turmam zebrarum fugientium, quam duo leones a latere insequebantur. Repente unus contra unam se proiecit ut eam prostemeret. In eiusmodi casibus, turma prosequitur territa cursum, minime sortem curans victimae selectae, quae autem acriter calcitrans atque animose repugnans, conabatur effugere captum, quam rem in eo erat ut assequeretur, cum lubrica eius pellis leoni obstaret quominus eam fortiter stringeret. Tunc ecce improviso furore accensus, leo contra iliam terribiles vires suas duplicavit, donec eam humi provolvit atque tandem eius gulam iracundo pressit morsu.
Hic ego animi sensus leonis interpretari conatus sum: "Ad quid, impotens, reluctaris? Ego te vincere et laniare et volo et debeo, quia fortior sum. ego, ideoque tu procumbes et ad meum libitum morieris."
At praedatores laniatum et mortem ipsi quoque suo tempore experiuntur. Ipse quondam in televisione conspexi fractum aetate ghepardum qui, labans lenteque procedens gutture laceratus unoque crure discerptus, iter sanguine suo foedabat, proximum petens dumetum ubi se ad mortem opperiendam occuleret. Hyenarum turma fortasse eum senectute debilitatum circumsteterat atque brevem post pugnam tali modo eum aspere mulcaverat, qui tandem se illis subtrahere valuerat ac nunc, viribus exhaustus, locum quaerebat ubi solitarie mortem obiret. Mihi visus sum illo momento quasi cuidam ultioni interfuisse: experiretur nunc ipse quid significaret se perditum animadvertere, se ferociter laniari ac mortem inter infandos experiri cruciatus! Et revera, tale est cuiusvis praedatoris fatum, qui, senectutem assecutus ac viribus relictis, a turma inferiorum praedatorurn ipse quoque acerrime demum mactatur.
Talis est ergo vita omnium animalium libere per orbem terrarum vagantium: perpetuo pavere ne ab aliquo praedatore arripiantur sive cum placide cibo fruuntur, sive cum se somno dedunt, sive cum, aeterna amoris illecebra allecti, coitum ineunt. Sine intermissione super ea periculi ac mortis umbra imminet. Tantummodo hunc numquam interruptum cruciatum effugiunt ab homine mansuefacta animalia, qui ea tuetur atque illis tectum offert et cibum, dum eorum fruitur viribus, ac saepe eorum carnibus nutritur.
* * *
Ad alterum immensum atque variatissimum genus, nempe insectorum (Plin.), oculos ac mentem converti ex quo die legere coepi multa cum admiratione libros de vita et moribus insectorum, quos exaravit francogallicus scriptor loannes Enricus Fabre (1823 - 1915), qui Homerus insectorum appellatus est, utpote qui intentissime eorum vitam moresque intuitus sit ac mirabiliter descripserit.
Cito animadverti in illo quoque mundo legem illam formidolosam vigere, quae his paucis at gravibus verbis exprimitur: "mors tua, vita mea", quod pluriens compertum habui in deambulationibus per saltus ac per rura, oculos attente circumvertens si forte in spectacula incurrerem quae mihi de vita et de moribus insectorum loquerentur.
Quotiens perstiti intentus observans in dumis fraudulentas insidias araneae quae epeira vocatur! Illa super vepres amplum, in infundibuli formam, rete distendit, cuius cylindrica pars intus inter folia provehitur in formam obscuri latibuli, ubi latet monstrum. Aranearum rete filis componitur viscosis, ideo quodlibet vivens vel volans vel serpens, si forte in illud incidat, statim adhaerescit exceptus. Quotiescumque igitur epeira, quae in latibulo vigilat, lenem succussum percepit, citata perlabitur ac dum victima se excutiens, magis magisque reti involvitur, illa, superimminens ei, chelis corpus eius penetrat venenum immittens, quod victimam ilico hebetat, exinde eam affeptam in cuniculum trahit, ubi lente et immota cunctum ab ea humorem sugit vitalem.
Pluries conspexi araneam exsilientem, venationi intentam. Cernitur pèrvagans circum podia, per muros ac super flores. Ecce unam cerno super fenestrae meae proiecturam sidentem: muscam conspexerat quae illuc advolaverat. Se caute vertit ut a tergo illam aggrediatur et cum ad opportunam pervenit distantiam, super illam repentino insilit, alas eius arripiens ac premens, inde anterioribus chelis caput miserae praecidit, postea cadaver secum aufert non longinquum latibulum petens ad cenam fruendam.
Interdum, post saltum, ambae in imum concidunt, at venatrix antequam irruit, abdomine filum solo agglutinavit, quapropter simul coniunctae nunc a filo pendent. Si vero musca unam alam captu solvere valeat, ipsam agitans, efficit ut rapidus motus circularis incipiat, dum aranea, fortiter adhaerens muscae, velociter et ipsa simul rotat, donec ala rebelli iterum potitur; et ecce ilico cessat rotatio et belua, filum in abdomen retrahens, super solidum ascendit atque assueta chirurgica sectione expleta, recedit ad pastum sugendum.
Cum autem circumerrat floribus (Seri.), nihil facilius quam super apem aut insectum irruere quae prona nectar sugunt eisque caput obtruncare eisque sugere vitam.
Callidam exquisitioremque saevitiam ostendit Natura in Sphecidis. Vespis similes at longiore atque flavo abdomine instructae, viridaria atque domos, campos silvasque circumvolitantes frequentant; cum autem femina in eo est ut ova deponat, huc illuc volitat, erucam venatura. Cum primum eam inspexit, actutum aggreditur atque posteriore aculeo, veneno instructo, eius nervorum nodum sapienter terebrat, eam sic reddens moveri impotentem, inde super eam nonnulla ova deponit ex quibus vermiculi exibunt, eam lente ac secure adhuc vivam voraturi.
Per colles deambulantes, quae urbi Pegli imminent, in occidentali Liguria sitae, una cum uxore ac filiolo quodam veris die brevi tragoediae interfuimus. Scanderamus in adversum per circiter duo kiliometra et in conspectu amplissimi piacidissimique maris in herbido clivulo consederamus, cum repente advolans cerno insectum, vespae simillimum, abdomine flavum, quod non amplius duos passus a nobis in terra constitit et erucam immotam e chelís pendentem humi deposuit.
Utrique tacite adnui ut attente inspicerent.
Sphecida, quasi anxia capta festinatione, terram apud infossum lapidem terebrare coepit, posterioribus pediculis terrae fragmenta eiciens quam chelis antea eroserat. Perniciter in foramine disparuit. Identidem emergebat ut erucam interviseret et circa furtim inspiceret, denuo inde cuniculo hauriebatur ut intermissum opus perficeret ac vicissim terram expelleret.
Nos interim, stupore correpti, immoti prospiciebamus.
Et ecce denique e foramine prodit, erucam arreptam in imum rapit disparetque. Brevi iterum emersit (procul dubio unum alterumve ovum super victimam paralysi correptam deposuerat, quae altura esset, quippe cuilibet motui impar, viventibus suis visceribus vermiculos, cum ab ovis essent exorti), inde terram circa foramen coacervare aggressa est illudque recludere, interdum rostrum ipsum contra impingens (mirum!) ut eam solidaret.
Cum omnia aequavisset, subito evolavit perque aera evanuit.
Repente expergefacti (illis momentis, caeruleum mare caeruleumque aethera collesque silvasque plane obliti eramus, in spectaculo admirabili eodemque formidoloso oculis animisque defixis), concitate de perturbante illa Naturae ratione disseruimus. Nonne enim illa quae, ut aiunt, mire et callide cuncta gubernat, hic efferatam saevitiam ostendit? Eruca enim se vivam sensim vorari animadvertit nec quidquam agere potest, siquidem vafer sphecidae aculeus nodum nervorum veneno cohibuit. Quis adhuc de miti atque +eidyllica Natura loquatur? Reminiscor inter sermocinationem, filiolum maxime hac adnotatione permotum esse: viride pratum floribusque vestitum, quod oculos nostros suaviter mulceat, nihil aliud esse nisi campum in quo inexorabilis insectorum pugna pugnetur ad suam cuiusque vitam servandam et alendam.
Quid autem dicamus de mantide religiosa, quae saepe maritum acerrimis anteriorum crurum aculeis correptum atque immotum retentum, statim ut coitum perfectum est, avide vorat?
* * *
Nec avium mundus hanc horrendam èffugit legem, quae eas universas secundum earum species, ad vivendum damnat aut perpetuo metuentes praedatorum aggressiones, aut ferarum praedatricium mores sequentes, quae, postquam per totam vitam victimas furenter trucidaverunt, ipsae quoque, senectutem assecutae, vel etiam antea, experiuntur denique ungularum ac rostrorum, acerbe carnes penetrantium, terrorem nec non violentae mortis angorem.
Quotiescuinque Mediolani Musaeum historiae naturalis quod appellant revisi, diu per oecos pervagor ubi figurae avium rapto viventium mire repraesentantur, in classes distributarum, a maximis, hominibus quoque formidabilibus, usque ad minores, atque trepidanter illa terribilia arma contemplor, quibus volantes praedas arripiunt, ungulas nempe, quas in vivas cames immergunt atque praevalida illa rostra, quibus victimarum capita ferociter tundunt ut earum cerebra attingant ac dilacerent.
Huiusmodi tragoediam spectavimus primo ipso die quo televisificus apparatus in nostram domum ingressus est; hac ratione illa dilucide memoriae adhaeret meae. Ecce in conspectu stat amplissimus hungarus lacus Balaton. Non longe a ripa, arbor truncata et arefacta erigitur, unum alta circiter metrum. Repente ab eius culmine exeuntem quadrupedem inspeximus, qui lustrum linquebat venaturus. Cum per aliquot momenta hac illac peragrasset per lacus viciniam, in globum anaticularum incurrit quae, e lacu egressae, sub matris oculis calido sole fruebantur.
Mater, periculum intuita, alas quassans alteque clamitans, fugam celerrime capit quam ilico insequuntur anaticulae, et ipsae territae ac strepentes. At insecutor fit sensim propinquior, qui vero improviso constitit: super eum inexspectatus alis expansis irruerat accipiter eumque acerrime penetrantibus ungulis arreptum, immotum retinebat, pondere suo super illum incumbens.
Miser, caput inclinans, cernere nitebatur quid esset monstrum illud quod e caelo irrupisset ipsumque prostemeret, accipiter autem, oculis circumiectis si quod forte periculum immineret, statim victimae caput aggressus est atrociter pertundere. Subito sanguis effluere coepit, dum quadrupes se excutere nequiquam conatur, illius laniationis acerbos cruciatus coactus immobilem perferre.
Demum, eliso cerebro, inanimus constitit, anas autem, sic mire servata, pullos congregatos ad lacum adduxit ac familiolam agmine conferto se in lacum proicientem conspeximus ad recreantem natationem agendam, dum accipiter, alis expansis atque unguibus ad volatum victimani traliens, nidum petit, pullis suis sanguinea lacerta oblaturus.
Quid autem addam de piscibus, in aquis ineluctabiliter captivis, qui universi et singuli vivunt vel praedas insequentes atque ore haurientes, vel ipsi ab insequentibus hauriuntur ore?
Admiratione equidem capiamur erga universa animalia, pulchritudine ac varietate miranda, subridentesque atque dulcedine capti, leporem venustatemque catulorum contemplemur, numquam autem obliviscamur super eorum stirpes perennem incumbere terrorem, qui eorum vitas inexorabiliter infuscat, ut Naturae piacuit novercae.
Quid autem Isiandiensi dixerim si, sicut ipse casu obviam incucurrit in ipsam Naturam, ego quoque in illum quodam die incidam? Huiusmodi verba illi faciam:
Verissime adfirmas innumeros homines divitias voluptatesque persequi, sibi ipsis stultissime calamitates atque clades concitare, quo magis felicitatem appetere, eo magis ab illa discedere, at scito innumeros quoque homines exsistere qui minime obliviscantur se esse demum membra unius immensae familiae, ad quam pertineant cuiuscumque sint pellis vel religionis vel culturae, iisdem iuribus et officiis exornati. Hac freti ratione, se fideliter subdunt illis principiis humanitatis et liberalitatis erga omnes, quae principia "oi aristoi" humani generis per saccula invenerunt et diffuderunt. Idcirco illi familias suas prudenti amore regunt, erga alios se promptos ad auxiliandum praebent, iustitiam colunt et Auctoritates verentur et potius quam sinant bella concitari ab ambitiosis divitiasque cupientibus, fortiter immo optant ut, adversus implacabiles ac formidolosas Naturae vires, de quibus in dialogo iracunde tetigisti, cuncti homines foederationem ineant et, scientiis adiutricibus, in Naturam bellum ineant, quotiens illa atrociter in humanum genus per terraemotus, eruptiones et vastatrices procellas et pestiferos morbos irruperit.
Adnota autem huiusmodi foederationem contra Naturam, illum eundem poetam suasisse, qui te atque Naturam colloquentes in dialogo de quo supra disserui, nobis protulerit, extremum suum carmen componentem, cui titulus "La ginestra". Nonne si eiusmodi fiat inter universos homines pactio concors, multo humanior et laetior et gratior perstatura sit vita in hac nostra +astronavi, per inane profundum transvolante?