In Italia, exile fuit et est cura et favor et studium
quod attinet ad pronuntiatum restitutum; in scholis
autem est penitus neglectus, si excludatur hic illic
aliqua Universitas Studiorum; in ritibus liturgicis
et apud viros doctos qui referant sententias Latinas,
viget universim pronuntiatio quam appellamus Italicam
vel Vaticanam.
Tempore hodierno, quaestio quomodo lingua Latina esset
pronuntianda, exsurrexit et disputari coepta est, postquam
haberi initi sunt Congressus Intereuropaei et Internationales
de lingua Latina deque eius usu hac nostra aetate.
Ut par est, unusquisque particeps libere sua nativa
Latina pronuntiatione utebatur atque ita non parvae
oriebantur difficultates oratoribus ad invicem se intelligendos.
Anglus enim adseverabat Galliam divaisam esse in partis
tris, francogallicus saepe accentus tonicos in extrema
verborum syllaba ponere non dubitabat et kekidere et
Kikeronem Theodiscus pronuntiabat, suas asperas adhibens
gutturales.
In ipso Congressu, qui habitus est in urbe Avennione
anno 1956o cui maxime favit eumque rexit doctissimus
et impiger vir Francogallicus Jean Capelle, ab omnibus
latinistis praesentibus, decretum est ut tandem lingua
Latina in Europa resurgeret viva, tamquam omnium virorum
doctorum Europae lingua vehicularis, non vero praedita
implexa et architectonica illa structura, qua ditatam
se offert in paginis Classicorum, sed plana, recta
et incondita, qualis a Romanis in viis, domi, in foris
adhibebatur, qualis nempe est quaelibet lingua colloquialis.
Praeterea expressum est optatum ut ab omnibus adsumeretur
pronuntiatio restituta, id est pronuntiatus classicus,
ille ipse quo utebantur cives Romani tempore Caesaris
et Ciceronis et qualis circumscriptus et definitus,
iam fuerat subtilibus accuratisque indagationibus a
philologis, cuncta Auctorum Latinorum, opera pervestigantibus,
inquirentibus si forte in eorum paginis mentio inveniretur,
etsi cursim, de more Romanorum pronuntiandi vel vocales,
vel consonantes, vel diphthongos, per annos primi saeculi
a.Ch.n.
Quod omen, initio, in Italia fere ab oninibus neglectum
est; quidam autem praeclarus professor Universitatis
Studiorum non dubitavit haec in quodam Periodico ltalico
(Epoca, 31/01/1957) edere: «Sento con raccapriccio
pronunciare ecce e cognosco come lo direbbe un Tedesco
e mi ribello!» (Horrescens audio aliquem. pronuntiantem
ecce et cognosco ut ea pronuntiet aliquis Theodiscus,
et reluctor!)
Hodie, contumaces fautores pronuntiatus restituti sumus
nos, qui appellamur neolatinistae, illi nempe quibus
arridet nova quaedam methodologia docendi et discendi
linguam Latinam, secundum quam ipsa lingua Latina consideretur
et discatur tamquam lingua viva, qualis in cotidianis
sermocinationibus a Romanis adhibebatur, demissa et
simplex, neglectis elegantiis et inversionibus; quae
quidem lingua latina vivere perrexit per saecula Medii
Aevi, Humanismi et Renascentiae et per aetatem Illuminismi,
velut lucidum instrumentum communicationis inter doctos
et in scholis, penitus discrepans ab exquisita et architectonica
lingua qua, illis ipsis saeculis, utebantur poetae
et prosaici (Ven. Fort.), certantes cum Classicis Latinis.
Quae duplex lingua latina in Europa adhiberi non destitit
usque ad bella Napoleonica, quo tempore lingua Francogallica,
per totam Europam pervulgata, pedetemptim se tamquam
communem linguam virorum doctorum in locum linguae
Latinae substituit, ac Latina lingua Auctorum Classicorum
in sua exculta et ardua structura in scholas secessit,
veluti aptissima studii materies ad discipulorurn intellectus
agiliores et penetrantiores reddendos.
***
Inspiciamus nunc quinam sint exitus callidae philologorum
scrutationis ad pronuntiationem classicam definiendam,
eam id est quam Romani temporibus Ciceronis usurpabant.
Incohemus a diphthongis ae et oe.
Diphthongus ae ducitur ab archaico ai (inspiciatur sepulcralis
titulus Scipionum) in quo insculptum est vocabulum
aidilis, loco aedilis, (quae diphthongus ai perget
adhiberi, praesertim in poematibus aetate augustea,
veluti elegans archaismus.)
Aetate Ciceronis, diphthongus ae pronuntiabatur vocalibus
distinctis, dum contra in sermone rustico, ipsa iam
sonabat e, quod clare confirmatur a Varrone (116-27
a.Ch.n.), qui adnotat (Ling. Lat. 9, 96) rustici Mesium
dicunt, non Maesium.
Spectetur quoque formula qua indicabantur triumviri
monetales, delecti ad flanda et ferienda metalla
triumviri auro, argento, aere flando feriundo.
Prior agnominatio (ital. «allitterazione»),
quae figura est satis frequens, praesertim in vetere
lingua Latina, deleatur, si loco aeris legatur eris.
Ceterum, adhuc aetate Martialis (40-104 p.Ch.n.) diphthongus
ae efferebatur vocalibus solutis. Cum amicus quidam
et poetae et globo amicorum suum ostendisset praedium
diuque in explicationibus moratus esset, sic nimis
prandium prolatans, sic ad eum se vertit poeta:
Littera qua Lupus errat, est e vocabuli praedium, loco
n vocabuli prandium.
Quod attinet ad diphthongum oe, diu pronuntiata est
separatim et coaluit in e multo serius quam ae.
Qui ergo pronuntiatum restitutum sequi decernat, utramque
diphthongum enuntiet seiunctim: Roma-e, la-etitia-e,
pò-ena, Cà-esar, po-enitentia ...Errasti, Lupe, littera sed una,
nam quo tempore praedium dedisti (= nobis ostendisti
mirandum)
mallem tu mihi prandium dedisses (II, 18, 25 ss.).
***
Disseramus nunc de consonantibus c et g, quae, si sequuntur
vocales i et e, a gutturalibus (vel velaribus, vide
costanza, curare, casa et gallo, gufo, goccia), fiunt
palatales (vide cibo, celeste, et giro, genio). In
lingua vero Latina, usque ad saeculum V, ambae pronuntiabantur
velares (gutturales). Audiatur Quintilianus (Inst.
1, 4, 7-9) Grammatici in hanc descendunt rerum tenuitatem,
desintne nobis necessariae litterae... an rursus aliae
redundent... ut k. et addit Quidam eam (id est k) quotiens
«a» sequatur, necessariam credunt, cum
(contra) sit littera «c» quae ad omnis
(omnes) vocalis ( vocales) vim suam perferat (Inst.
1, 7, 10 - id est, littera k est consonans superflua,
cum, exsistat «c» quae offert eundem
sonum omnibus vocalibus).
Ceterum, inscriptiones funerariae Latinae, quae plerumque
patefaciunt usum vivum linguae, non raro commutant
k pro c. Sint exempla: Markellino (CIL, V, 3555), Dekem(bris)
(CIL, I, 1038).
Quod autem g quoque pronuntiabatur velaris, hoc clare
evincitur hac sententia S. Augustini (354-430 p.Ch.n.),
qui in Doctrina Christi (2, 24, 37) adfermat: Cum dico
«lege», in his duabus syllabis, aliud
Graecus, aliud Latinus intelligit, id est vir Graecus
et vir Latinus, audientes idem vocabulum, aliter id
interpretantur: unus enim intelligit legas, alius loquere,
quae animadversio postulat illud vocabulum pariter
enuntiari in utraque lingua.
Qui ideo optet pronuntiatum restitutum sequi, sic leget,
skio, skientia, skintilia, Skipio... atque similiter
ag-nus, cog-nosco, dig-nus, ghenus, ghigantes, ghig-no...
Primo saeculo a.Ch.n., trigramma ti+vocalis legebatur
ut est scriptum. Solummodo saeculo II p.Ch.n., loquentes
Latine incipiunt (ut iterum depromitur ab inscriptionibus
funerariis) gradatim propinquare ad consonantem z,
quae oritur ex duarum consonantium d+s copulatione
(conferantur CRESCENTSIAN(US) (CIL XIV, 246, quae hodie
dispersa est), VINCENTSA (CIL VIII, 16208), LAURENZIO
(CIL 12396). Saeculo IV, iam ab ipsis grammaticis,
mutatio normalis et legitima esse censetur, ut depromitur
a grammatico Papirio: iustitia cum scribitur, tertia
syllaba sic sonat quasi constet ex tribus litteris
«tzi».
Aliquantum implicata est quaestio quae pertinet ad u,
quae, cum scribitur grandis (ital. «maiuscola»)
sic signatur «V». Si post eam sequatur
vocalis, a Nigidio Figulo (+ 45 a.Ch.n.), ea censetur
non vocalis esse, sed consonans: Si quis putet praeire
«u» in his «Valerius, Vennonius,
Volusius», errabit, quod haec littera, cum praeit,
ne vocalis quidem est. (Apud Gell. 19, 14, 6), agitur
nempe de vera et propria consonante.
Quintilianus addit: In ipsis vocalibus, grammatici est
(statuere) an aliquas pro consonantibus usus acceperit...
quia «u» in uos, sicut in tuos (scribitur);
id est, in tuos, «u» est mera vocalis,
contra in uos (= vos), sicut in exemplis quae attulit
Nisidius Figulus, est quodammodo consonans, cum praecedat
vocalem, ergo scribenda esset aliter. Alio loco addit:
Nostri praeceptores «seruum ceruumque»
«u» et «o» scripserunt
(id est scribebant haec duo vocabula sive seruum vel
seruom, sive ceruum vel ceruom), neutro sane modo vox,
quam sentimus, efficitur (id est neque una neque altera
scriptura reddunt exacte sonum qui efficitur cum pronuntiamus
utrumque substantivum) et concludit: in his «seruus»
et «uulgus», Aeolicum digamma desideratur
(Inst. 1, 4, 26), id est in his casibus desideratur
praesentia alicuius litterae quae accedat ad labiodentalem.
«v».
Est nonnullius momenti adnotare imperatorem Claudium
(41-53 p.Ch.n.), ut sonum exprimeret litterae «u»
praevocalicae, inseruisse in Latinum alphabetum novam
consonantem, id est Digamma eolicum «inversum»,
sic «
Si ergo revocetur Nigidi Figuli sententia, quam supra
attuli: Si quis putat praeire «u» in
Valerius... errabit, quod haec littera, cum praeit,
ne vocalis quidem est ac pariter si sententia Quintiliani
commemoretur, qui optet praesentiam aeolici digammatos
in ceruus, et novatio imperatoris Claudii (Miner
Quod autem attinet ad repetitam elatamque vocem cuiusdam
venditoris qui ficos venditabat in Brundisino portu,
clamitans «Càuneas» (id est «vendo
ficos advectas ab urbe Cauno»), illis ipsis
diebus cum, Crassus, Parthos aggressurus, legiones
imponebat in naves, qua in expeditione mortem horrendam
ipse erat obiturus, fuerunt nonnulli, ut ipse Cicero
refert (div; 2, 40), qui vocem illam interpretarentur
cave ne eas, veluti nuntium ipsius fati, quo Crassus
ne prosequi pergeret, praemoneretur.
Hinc aliqui philologi existimant concludi posse illud
cave ne eas legi debere caue ne eas, ergo «u»
antepositam vocali, universim vim habere vocalis, at
perperam mea sententia; nam in Càuneas, «u»
est vera vocalis, sicut pars diphthongi, contra in
aptanda locutione venditoris, ut vim haberet praemonitionis,
ideoque in ea commutanda in cave ne eas, «u»
facta est praevocalica, ergo articulata ab ipsis interpretibus-aptatoribus
quasi digammon.
Simili modo, qui censeant ex falsa etymologia Aelii
Stilonis pituìtam, quia petit vitam (ex Quint.
Inst. 1, 6, 36) deduci posse paritatem inter u et v
quoad pronuntiationem, non animadvertunt «u»
in pituìta esse veram vocalem, seiunctam ab
«i» praedita accentu, contra in vitam,
«u» (vel «v») efficit sillabam
cum «i» ergo est praevocalica, ergo adsumit
pronuntiationem, ut ita dicam, digammaticam, cum sit
vera consonans.
Idem, adnotetur de formis domui, domueram, consului,
consuluisti..., ubi «u» est vocalis brevis
rigide distincta a vocali sequente (consulatur A. Traina-G.Bernardi
Perini: Propedeutica al Latino universitario, Bologna,
Patron, 1995, V, pag. 182-3).
Mea quidem sententia, tantummodo in vocabulis uagio
et uauatonem (vocabulum quod significat «infantem
modo natum, qui clamose vagit») (Petr. 63, 8),
onomatopoeia adducere potuit ad pronuntiandum, in illis,
«u» tamquam vocalem, quamvis esset praevocalica,
ergo consonans. Ceterum in nonnullis linguis romanicis,
«ua» mutatus est in «va»
(vide ital. «vagire», francogal. «vagir»,
hispan. «vagido»), et mirum est Pascoli
quoque in carmine suo, cui titulus «Ov'è?»,
percepisse in vagitu infantium labiodentalem «v».
Utut res se habet, cum in incerto sit sonus, ut ita
dicam «digammaticus» litterae «u»
praevocalicae latinae, cuius sonum Quintilianus aliique
animadvertebant diversum a sono vocalis «u»,
nos neolatinistae, ut exstet uniformitas et perspicuitas
cum legimus Auctores Latinos et cum inter nos Latine
colloquimur, scribemus atque pronuntiabimus «u»
praevocalicam per consonantern «v», scribemus
igitur et dicemus vita, vulnus, vulgus, caveo, vivo,
vigilia, invideo, viduvium (ital. «vedovanza»),
loco scripturae et lectionis uita, uulnus, uulgus,
caueo, uiuo, uigilia, inuideo, uiduuium, quam scripturam
et lectionem hodie quoque sequuntur illi qui pro certo
habent in lingua latina «u», sive vocalem
sive consonantem, eandem. pronuntiationem habuisse.
Addatur nunc brevis excursus de aspiratione (cuius signum
in Latina lingua est «h», quem nobis
offert ipse Quintilianus (Inst. 1, 5, 20): Cuius (id
est aspirationis) quidem ratio mutata cum temporibus
est. Parcissime ea veteres usi (sunt) etiam in vocalibus,
cum aedos ircosque dicebant. Diu deinde servatum est
ne consonantibus adspirarent, ut in Graecis et triumpis.
Erupit brevi tempore nimius usus (ita ut) choronae,
chenturiones, praechones adhuc quibusdam inscriptionibus
maneant, qua de re nobile Catulli epigramma est (agitur
de carmine 84, quo poeta iocose ludificat Arrium quendam,
qui putabat se eleganter loqui, pronuntiantem chommoda
et hinsidiae.
Post autem Quintilianum (35-96 p.Ch.n.), dum grammatici
et viri docti aspirationem adhibere pergunt, praesertim
cum «h» est consonans initialis, spiritum
asperum graecum imitati, mos ingruit neglegendi aspirationem.
Quem morem adtestatur S. Augustinus, qui adnotat: Si
contra disciplinam grammaticam, sine aspiratione primae
syllabae «hominem» quis dixerit, magis
displiceat hominibus, quam si contra tua (nempe Dei)
praecepta hominem oderit (Conf. 1, 19, 29).
Nos autem neolatinistae aspirabimus ubicumque invenitur
«h» ergo aspirabimus pronuntiantes homo,
hospes, humanitas, mihi, comprehendo... et neglegemus
aspirationem in th, ch, rh, nimis incommodae pronuntiatu,
et relinquemus nepotibus Arrii munus articulandi quatuor
consonantes coniunctas cum quadam aspiratione, quotiens
illis pronuntiandae erunt th, ch, rh, et ph, atque
pergemus pronuntiare ph per f.
Concludam addens indicem praeceptorum quae sequatur
qui sibi proponat ad vitam revocare pronuntiatum linguae
Latinae, qui magna probabilitate in usu fuit aetate
Ciceronis Caesarisque, ita ut pervium sit omnibus linguam
Latinam excolentibus invicem communicare atque inter
se lucide intelligere.
Adnotetur autem, quamvis variationum numerus sit exiguus,
tamen illis qui diu linguam Latinam secundum suae nationalis
loquelae morem pronuntiaverint, opus erit, praesertim
pro nobis Italis, aliquantum temporis et sedulitatis
ut potiamur et expedite adhibeamus pronuntiatum restitutum.
IDiphthongi. «ae», «oe»
pronuntientur vocalibus dissociatis, ergo Romae Roma-e,
poena = pò-ena, poenitentia = po-enitentia.
IIConsonantes «c» et «g»,
sunt semper velares (nempe gutturales), ergo Ciceronem
= Kikeronem, scintilla = skintilia, agnus = ag-nus,
scio = skio...
IIISy11aba «ti» coniuncta cum alia vocale,
pronuntietur sicut est scripta, ergo gratia = gratia,
actio = actio, fortius = fortius..
IVUbicumque invenitur «h», fiat levis
aspiratio (homo, horror...; ph pronuntietur «f»;
neglegatur quaelibet aspiratio in th, ch, rh.
VUbicumque in paginis antiquorum Auctorum Romanorum
inveniemus vocalem «u» praevocalicam,
eam scribemus et pronuntiabinius «v»,
nos dissociantes ab illis qui autumant litteram «u»
in lingua Latina semper vim habuisse vocalis «u»,
inepte poshabentes locos Auctorum quos supra attento
perpendimus.
Si autem in Europa diffundatur non modo restituta pronuntiatio,
sed, ipsa lingua Latina incipiat doceri et disci eadem
methodo qua hodie docentur et discuntur linguae hodiernae,
si nempe iam a prima praelectione magistri linguae
Latinae callide et lente misceant linguam patriam et
Latinam, dum primas elementares notiones de lingua
Ronianorum explicant, vertentes nonnulla verba patria
in Latinum, quorum numerus sensim crescat, ea lente
atque clare articulantes, eveniet ut discipuli pedetemptim
deponant Latina vocabula in sua mente, sic parvum lexicon
Latinum sibi exstruentes, quod gradatim augebitur et
locupletabitur.
Tandem, attracti magistri exemplo, ipsi quoque incohabunt,
caute et cunctanter, Latine respondere planis magistri
rogationibus et ipsi quoque se Latine exprimere ordientur
et simplicissimos dialogos Latine inter se conserere.
Posquam autem per aliquot menses magistri et discipuli
in hac methodo immorati sunt, tunc poterit contactus
incipi cum Auctoribus Latinis, ordientes a simplicioribus,
semper vero linguam Latinam et patriam miscentes, sive
in explicationibus grammaticalibus et syntacticis,
sive in proponendis et in explicandis Auctoribus. Paulatim,
lingua Latina linguae patriae antecellere incipiet,
et cum discipuli ad classes superiores et ad Universitatem
Studiorum accedent, iam valebunt sua cogitata limpido
sermone Latino patefacere, quem nos Neolatinistae colloquialem
appellamus, atque auctores Latini non iam ab illis
considerabuntur quasi abstrusi et ardui et longinquissimi
Scriptores, sed veluti concives eiusdem amplissimae
reipublicae Latinae,
Parva nota bibliographica
Qui cupiat quaestionem de pronuntiatu restituto pernoscere,
consulat librum Alfonsi Traina, cui titulus L'alfabeto
e la pronuncia del Latino, Bologna, Patron, 1973, IV
editio, integrationibus aucta. Agitur de libro non
modo translucido sed etiam miram doctrinam patefaciente.
Ditissimam offert bibliographiam.
Quod attinet ad varias sententias de hac quaestione,
consulatur Periodicum, Maia (n. 18, 1966, pp. 254-62,
et n.19, 1967. pp.225-278) ubi docte et diserte disputant
de scholastica pronuntiatione linguae Latinae Bonfante,
Traglia, Turolla, De Felice, Alfonsi, Traina, Mariotti,
Ghiselli, Barchiesi, Scarpat.
De neolatino ac de Neolatinistis, consulatur Periodicum
Sistematica, domus editrix «Pergamena»,
Milano, n. 105, Quaderno secondo, a. 1997, G. Angelino
«Sul Latino vivo» pag. 93.
Magni momenti est, dissertatio Alberti Vaccari (L'Osservatore
Romano, 14 Marzo. n. 60, pag. 5) in qua Auctor demonstrat,
fretus locis Hieronymi et Augustini, saeculis IV et
V consonantes; «c» et «g»
adhuc pronuntiari gutturales atque concludit proponens
ut eiusmodi pronuntiatio iterum in Ecclesia Catholica
renovetur, altrimenti si darebbe argomento di pensare
che la Chiesa, in un punto che particolarmente la riguarda,
si lascia superare dalle istituzioni laicali (aliter
offeratur argumentum cogitandi Ecclesiam, quoad punctum
quod peculiariter ad eam spectat, sinere se ab Institutionibus
laicis superari), per quas, videtur Auctor subintelligere,
pronuntiatio restituta iam sensim diffunditur, strenue
adiuvantibus, ipse addo, Neolatinistis.
S. Hieronymos (347-420 p.Ch.n.) in «Liber interpretationum
hebraicorum nominum» (Adriaen, pag. 137) idem
exprimit, sic aperte scribens: k litteram nos superfluam
habemus et, exceptis Kalendis, per «c»
universa exprimimus. Praeterea, ipse Hieronymos, transcribens
latinis litteris nomina hebraica, adhibet pro kof (quae
sonat sicut «k» graeca) litteram Latinam
«C», sive sequantur o, a, u, sive e et
i.
»; conferatur Miner
a (CIL, IV, 204). Mos vero
iste novus cito neglectus est.
a),
facilis erit illatio: quotiens «u» sit
praevocalica, consideranda erit consonans, non vocalis;
sive sit initialis, sive interna, sive finalis.
VI«Y» quae apparet in vocabulis a lingua
Graeca depromptis, pronuntietur sicut hodierna «u»
francogallica.