ANGELUS MERLATTI
HABET HOC VOLUPTAS OMNIS
STIMULIS AGIT FRUENTES
(Boetius)
Latinitas. Commentarii linguae latinae excolendae provehendae, Civitas Vaticana, an. MMVI, lib. IV, pag. 396.
Quamquam inamabilis hiems hoc tempore torquet iterque nobismet impeditum, verum tamen, tramite recto, praepropere nostrum eamus convisere oportet amicum. Omnisque de pectore cura mittenda nosque erga eum, diem supremum obeuntem praecipue praebeamus amicos. Quod ipsius haud proprio vitio at etiam calamitate et infortunio, patrimonii naufragium perpetitur miser ex toto. Nunc age, ad summam redactus inopiam, domi delitescit remotus, et nulla in re, precibus iratis, adquiescit. Hic noster sodalis, ab ineunte aetate, musicis animo deditus toto: at novissime, deficiente crumena, ab opere vi cessat coactus. Illud igitur potissimum ad rem accommodatum, nunc ipsum, mihi ludere docto, de musicis instrumentis confestim sumendum. Namque, amabili sonitu, unum et solum strenuissime obsistit dolori animoque ingerit, talibus in rebus, altam quietem. In itinere, latissimos campos squalentes, ventus rabideque convertit nostroque, spirando, obest progressu. Dolentis ingredimur denique limen corde micante et prope frigore rigentes. Spiritu angustiore misellus in lecto iacet supinus: eidem effetum corpus tremit assidue, sudorisque madens, difficulter potest agnosci. Fatalia stamina nentes, in tergo Parcae implacabiles haerent aperte; bellisque devictis, vastatrix furit procella et nigerrima instans, sensim ab eo vitam deturbat. Musicum providumque instrumentum, mirum in modum noctem, consonis sonis, dispellit nimborum, et in praesentia, specula solidior apparet. Nutu oculorum gratissime agit expergitus gratias: mox in sopitam revertit reiectus quietem. Obticescunt cum subito fides; suspensa inspectamus exspectatione sodalem et nobis, animi ardor considit. Praesentimus irrevocabile fatum perspicue et tristissima volvimus animo aequo. Cum interea, pavimento refractus, subitaneus sub divo dissilit imber. Sub lucem, semisomno sopore, manifestus lumine multo, ante oculos emortuuus adstat amicus. Hinc iam, ex timore recreatus, dicit subridens amice salutem. Ecce autem, ab alto numerosum dispergitur melos, subitoque volnus fatale sub oculis nostris exstinctum habetur: exim, tamquam vehemens spiritus adveniens, ingens veniunt turba cantorum. Illud examen utroque a latere in vestigio ponuntur et in aëra simul ascendunt, ibidem cantus unä moventes, solis vitalem ad lucem rectä contendunt ubi animi pacem nihil delibat.
Piperanii, 27-VII-2006