Racconto apparso in cinque puntate su
Provincia Granda, Mondovì, 22 e 29 sett., 6 e 20
ott., 3 nov. 2000.
Parvoque intervallo et pulveris instar ingentis, niveus excidens agger aureoque radiatus lumine solis, arboribus a summis murmure corruit, et ruinam consequitur sonitus ingens.
Cum subito increbrescere a montibus incipit atque adeo violens evolat ventus omneque convolvens.
Tunc nives tectis in altis plus nimio pernicioseque cumulatae, hiemali rigore e vestigio solideque consistunt.
Similiter autem umor adstrictus, e suggrundia stiliatim defluere desinít. Dispersis agminibus, passeres diverseque citoque tendentes, moras sub divo vigilantes moliuntur et nimiopere versantur ubique rixosi. Verum tamen undique ex locis permixte coacti, in tutum algentesque, ad vesperum iidem refugiunt. Contra ac decet, anates placido gradu naturaeque convenienter subornatae minimeque bruma commotae, in cohorte strepitantibus alis, quam serissime seorsum morantur.
Addo quod sonoris diutinisque clangoribus, sensum audiendi obstinate et inique fatigant, nec umquam, male factum! sententia desistunt.
Mox mediis deinde frigoribus, nox abunde nubibus gravis, desuper ingruit crebra. Iamque villulae et micantia undelilbet lumina, parte sorbentur ex omni. Ventorumque suadente procella, intus properipes facessere curo dum campanae festive Deiparam prosecuntur tinnientes honore. Signique brumalis consilio ad persuadendum aptissimo, intus domique pulcherrime ardens, opportune de nobis optimeque caminus meretur. Atque ubi iam caeli tristitia longe lateque forinsecus saevit, aedes, necopinantibus nobis, subridens ingreditur mater. Qua iucunde praesente, unanimans surgit incola turba, et sedes honorificis personat verbis.
Cum interim ligna multas in partes adfabre apteque concisa iterumque infervescenti sub olla saepiusque composito acervo cumulata, accipit bene et salubriter aestus.
Curaeque iam admodum maxime expers tantoque protenus laetus honore, sermonem cum matre animoque instituo libenti. Eiusque suavisona voce numquam oblita, nil aliud iucundius et carius.
Abeoque sublimis caelique convexa alis suspensis directoque contingo.
Namque multa alternis fluendo succurrunt.
Memoriaeque praeteritae recordatione, floridis in pratis ed ad volventes frigora fontes primosque gradus rure ferentem matre magistra, me ovante recenseo gaudio
Verum enimvero pietas matrem adversus, efficit ut horae praecipites et irrevocabiles volent.
Dum indelassatis resolvitur ignibus hiems, de tertia vigilia transacta, in proximo horologium altissimo commonet sono.
Aestumque blanditum conclavis, sive velim sive nolim, actutum necesse remittam. Ubi primum in cubiculum optatus advenit somnus, horas sopita quiete continuas consumo. Primuloque sed enim crepusculo, immodicis quibusdam tinnitibus etiam atque etiam valideque vibrantibus, insonat signum sortito surgendi.
Loris ab sede solutis prosiliens et horas properatim suspiciens, discessu praecipiti devehor.
Cum vero aedium resero fores, visendique gratia a limine ore prolato, algido aëre ad sonitum flammae, resiliens repellor.
Nunc quidem quid faciam, incertum aliquatenus habeo.
Tum denique, animique fluctuatione eradicitus odempta, continuo certus eundi. Caelumque audentior frigidius aversans ed ad ferendum saxo patentior, egelidum contumax temno fastidioque ex aequo teporem.
Viamque pedibus celer breviorem ingredior dum tremulo frigore quatior.
Autoraedam feror fidenter depromptum; at subito ostenditur fati et in promptu aversabilis voltus.
Namque profectione sub ipsa, autoraedae machinatio morosa resistit, et timor abituro haud dubie aliquantus.
Quidni, rerum necessitate, viam insistam? Minime gentium.
Denique, prospero rerum eventu, spem, reviviscens, fronte sereno.
lterque ineo sospite cursu animoque profecto sedato.
Coram veniunt colles nivales, coruscisque ornatae lampadibus, aedes glomerantur vasto utrimque silentio.
Arcisque oppidanae vetustum fastigium affabre factum, senescentisque lunae relliquiae in frigido aëre, visu redduntur una venuste.
Adepta statione ferriviaria, loculi tantillum ad raedam ponendam, diligens eo indagator forte fortuna quaesitum.
Necessaria denique instructus tessera viatoria, hamaxam secundeque tepentem nimisque quam artam, animosus viam aperiens, oneransque aethera votis, aegre conscendo. Composita feliciter re, tignis ferratis lenissimo deferimur motu ventoque enixe stridente.
In relicum tempus, ininde utramque inspicere in partem vectoribus facile licet. Unoque praeterea tempore, sol eminus caerula caeli, luce renata magnifice scandit, animosque vis ea vitalis valentius belleque diffundit. Stiriaeque iactantur ubiquaque sublimes, egelidisque destillant parva teporibus pausa.
Quam longe videmus, domibus campi frequentes: iidem cum rivis flexuosis et squalentibus hortis, frigore obveniunt rigentes incluso.
Ac iam inclita moenia Montis Regalis altiora et factis egregiis ad sidera nota, inante suavi adrisione miranda ponuntur.
Subitumque in gaudium effusus summeque beatus, ad illud intentius verissimum decus reviso.
Adsiduus intus in animo resonat cantus, deosque divinitus vertice tango. Eademque moenia inferiora, sole superfuso niveque copiosa, in prospectu recteque glorianda.
Aediumque sacrarum campanae, ex omnibus partibus amice salvere suavisionae iubent.
In statione ferriviaria monregalensi, hamaxam utique bonam et angulum maxime meum invite animoque fluctuatus destituo.
Cum agmen ad stationem erumpens, sibilum edit tempus ad breve, et horrore moratur horrendo.
A lapsu timendo oculis cavens intentis et lubricos sustinens cautissime pedes, hamaxam ad novam difficili aditu inferor.
Multitudo in crepidine ingens ultroque repugnans belligera propter.
Cruribusque longe lateque collisis, obviam eo periclis ultima audens. Ipsoque audaciae miraculo cossim elabens, aliquem locum iuste fremensque requiro.
Inceptis prospere deumque favore peractis, ex omnibus ibidem indigena solus supersum. Eaque coram frequentia, nunciam elinguis fataliter reddor. Adfabiles in loco exterae gentes, itemque incredìbilem in modum natura volubiles.
Unicolores itineris comites floreque plerique primaevo.
Voceque vix tandem suppressa, sarcinulis ex umeris positis, inter sese de rebus ipsorum uniceque securi adsidueque locuntur. Hunc innatum huiusmodi gentis sermonem solute currentem, est plane aperteque necesse obscurissime editum fatear.
Re subitaria, ne quid inexpertum relinquam, in locos sermonis ac sententias, ipse omni enitor ope conquisite spatioseque pervenire.
At nodus difficilis nimis perque plicatus.
Quippe enim, ut vera candide fatear, meum ipsius conamen ostenditur maxime arduum et in vanum id ipsum ex toto, pro dolor! recedit.
Inutilibus discussis erroribus, in mea placide sorte, seorsum a grege quiesco et composite refero pedem.
His animadversis, post horae quadrantem, diaetae ferriviariae ostiolum senelus alacrior pandit.
Unamque hic inibi sedem primusque inanem minimeque differendam attingens, commoda in re adquiescit subsidens reclinis. Necopinato in cogitatione cunctator defixus: vultuquo in speciem immoto, difficili in re et obscura versatur. Identidem callide arguteque connivente intuitur lumine.
Nunc animam per tacitum comprimens, considerato consilio longe impigre secum peregrinatur et late. Graviterque re ipsa deiectus: in cubitum oculis clausis innititur noster et anceps utraque condit lumina palmis. Secundum casum adversum, rursus a labore se praestans invictum, ipsam millesimum perspicit ab integro rem.
Praefracte aetate provecto nulla enodandi licentia proponitur.
Uni mihi solique in proximo audienti, amiciter credit confisus occulta. «Terris ex ultimis», vivax et humanitus inquit, «hucusque invisum advenae tales effuseque feruntur.
Nobisque figura et ornatu et ipsa peregrinitate aliisque dissimiles rebus. Omnesque effusis arcana profantur ad unum habenis».
Sic est factum.
Nunc capite in remorando demisso: «quianam», infortunium et incommodum quae sibi nunc nuper contingunt, pessime ferens, quaerendo persequitur: «aetate potissime nostra, plurimas patimur linguas in orbe vigere et neutram movemur in partem?» Universis utique gentibus sermo unusque certa ponendus sententia. 0 utinam optatis fortuna respondeat! Hinc iam, loco meliore cum sint, libris quam plurìmis studioque se magno iuvenes qualibet abdant multumque volentes proficiant.
Nec quidquam aliud sub sole nitidius clariusque contingit, neque omni suppeditat dicere ex parte. In id, bene precor: resque proinde magni profecto momenti. Antiquitus autem, doctrinae ac litterarum pinguia pabula, primoribus tantum ceterisque per gentes nummatis, non aequo deorum dispertita iudicio. Sed hactenus, sis. Alioque, te concedente, animi mentem viribusque contentis, milliens praestat accurate proprieque convertere. Mea enim ipsius longinqua saeveque nefasta, inoblitus ex ordine pandere velim. Ex amissis, candide, bonis particeps fias: nempe ergo funus in totum exaudias, nocteque aegrimonias recognoscas obducta. Id enim per tempus, ingenium ad litteras vertere viresque de palma contendere summas, divis iratis vereque inimicis, nulla potestas ab aethere summo. Namque is occidit primus pestifero ictus sidere pater. Deinde tunc, florens aetate, invia vivis venit ad regna amabilis mater. Miserandus in terris exsto vel hosti! Attatae! Vernisque pulchrior rosis huiusque discessus impatiens iterque iustis de causis maturans, mea simitu matrem vita cedentem, ipsissima consequitur soror.
Nunc maxime tristibus, acie subtili continuata suppeditant tristia. Vitaeque curriculum nigris ingredior exitiabile ventis, nullaque ostenditur usquam via salutis. Caeruleus imber comminus usque turbator: meoque is haerens adfixus vestigio, gelido pectus tremore lacessit.
Mater in sommis, separatis temporibus ad lectum accedit. In luce stat prope salutaris refulgens inconsumpta iuventa: simul etiam facie decora modisque morigeris vulnera lenit molesta fortunae. Animique magis in dies magisque concussa, natum in summo discrimine vitamque deplorat.
Misellae haudquaquam vastifico propere turbini fausteque subvenire contingit. Imoque de pectore gemitus ducens tristique turbata vulnere mentis, blande ac benedice ad filiam incumbit, ipsumque inter singula verba delicium attollit. Id uniter in manibus gestans, absistit invite loquendo. Auras ipsa lugens effuse vitalis adque singula fere vestigia respiciens, brevissimo abscedit irrevocabilis tempore.
Hoc doleo, quod deseror. Altaque agens vultu suspenso silentia, stellantis attingit culmina caeli. Interque stellarum coronam, mater quiescens obdormit eoque caeli serena nequidquam angore temptantur.
Omnique ex parte invigilant sedulo luces, sonoque concordi iucundos efficiunt una concentus. Infantem ad sororem dulce ridentes, in numerum cunas pectore movent laetanti stellae minores.
Tum etiam flosculo lallant usque fulgentes, et circum participes ludunt. At mihi in lamentis luctuque iacenti, valetudinis incommodum rabide et hostiliter instat. Funeris infelix vexatio, noctes ac dies iugis suffundit mortis nigrore, proeliumque male pugnatum.
Ex eo neque sopor ex malis reficiens, neque dulce refulgens lenimine aurora. Alio atque alio solus ex omnibus positu ventilor. Spiritusque meus saepius interclusus, diffluensque, frigida nocte, perenni sudore sitique exstinguor continue nefanda.
Aestu febrique laborans deliransque, satis superque stimulis acerbissime fodior; succiduoque videor poplite tramites solus deviosque conficere.
Nunc locis fluctuans vementer in illis et instabilis sonanti turbine venti: nunc horriferis conterritus vocibus, comisque spinosa per tesqua saevidicis dictis tractatus. Variaque formidine tam saepe per tenebras fulgura murmure spiendent.
Algore et formidine ac tremulo stupens horrore, nigrum in aëra omnibus ungulis et corpore toto bracchia contandens trementia, semel iterumque matris auxilium maxima efflagito voce. Ore frustra miserabilis precor: idque vero funere cumulat funus.
Qualem habeo luctum!.
Rarius subinde seriem malorum immanem retrectans, animumque minutatim concussus, maeste quin noster et ubertim collacrimet, nequit.
Infelicis veterisque memoriae repetita recordatio, alto attenuata silentio, tenuem evenescit in auram.
Tignis ferratis hamaxostichos levibus labitur rotis multoque etiam magis ad metam adventans.