MAVRVS VBERTI

CONIECTURA
LATINAE POESIS METRICA RATIONE LEGENDAE
TEMPORUM NOSTRORUM EXPERIENTIA MUSICA CONSIDERATA

Latinitas, Civitas Vaticana, an. MMVII, lib. II, pp. 168-176.


(1.1 MB)

Italiano

Experientiam transferre inter diversas disciplinas est negotium fecundum, quia eiusmodi opera certae agnitiones existimatione prospectibus novis praesentantur et inopinati earum aspectus saepe inveniuntur. In scripto sequenti loquar de verso Latino metiendo ac declamando, mea musica experientia considerata.

Praxis usualis versus Latini legendi accipit amissionem sensus modi sermonis tamquam ineluctabilem et igitur substitutionem accentuum modi accentibus vehementiae: "títyre tu patuláe recubáns...". Ne loquar de discrepantia grammatica una cum violatione legis barytonesis 1, assumpta pro lege metri ("patuláe" et "recubáns" verba sunt quae in lingua Latina non exstant), certe recitatio Latinae poesis per accentus vehementiae mortifere molesta est. Contra, translatio musicae experientiae temporum nostrorum in recitationem versus Latini mihi videtur suadere ut novissimas concipiam coniecturas ad auditionis delectationem rursus inveniendam ipsasque pervestigationis saltem dignas.

Quaestio recuperandi antiquam rationem canendi ad linguam Latinam tantum non attinet; in ordine musico quaestio aperta est omnibus musicis antecedentibus inventionem grammophoni; "praxis exsecutoria" enim pars est musicologicae disciplinae. Mutationes pares iis phoneticis etiam in musica evenerunt, et forsitan velociores. Quoniam, alia ratione quam in poesi, quae mente legi potest, necesse est voce aut instrumentis canere, immo etiam maioris momenti est ut codex exsecutorius usitatus cohaereat cum codice compositorio: si hoc evenit, communicatio maxima est et maxima est perspicuitas; si minus, communicatio minuit, et una cum ea minuit facultas intellegendi atque taedium subvenit. Nullus severus musicus credit se, sicut antiquis temporibus, aetate nostra canere posse aut personare; si tamen, ut evenit, ad usum transferens theoricas cantus cognitiones, et communicatio accrescit et, cum ista, facultas delectationis musicarum executarum, aequum est suspicari eum quodammodo appropinquavisse ad cantum nativum. Transitio ex ratione acuendi musicas praesertim accentibus modi, propria saeculorum XVI, XVII et XVIII, ad rationem acuendi sonitus praesertim accentibus vehementiae propriam usus musicae hodiernae, similis est mutationi quae facta est in metricis legibus linguae Latinae. Mutatis mutandis, etiam in recitatione Latinae poesis mihi videtur adhiberi posse rationes versus metiendi, ut restituatur nobis possibilitas et facilis intellegentiae carminum et delectationis.

Tractare velim de facultate intellegendi. Sicut evenit in renovatione antiquae musicae, etiam in restitutione locutionis linguae Latinae quaestio maxima non est ut tamquam maiores loquamur, sed ut recuperemus formam modi loquendi Latinam linguam. Augustinus, suadendo oratori sacro viris imperitis linguae Latinae loquenti ut ossum potius quam os dicerent ne ista syllaba non ab eo quod sunt ossa, sed ab eo quod sunt ora intellegeretur, (ubi afrorum aures de correptione vocalium vel productione non iudicabant)2 sinit nos comprehendere qualis momenti esset modus enuntiandi vocales in sermone cotidiano et veniunt in mentem facetiae de italicis qui, anglice hodie loquentes cum anglicis, non comprehendunt aut non observant discrepantiam inter verba dissimilia. Restitutio et usurpatio rationis enuntiandi vocales maximi momenti sunt ad immediate textum poeticum intellegendum, et ideo ad eum prorsus gustandum, priusquam ad eius metrum exprimendum.

In musica, accentus vehementiae et accentus modi soluti exstant. In musica vocali, praecipue in polyphonia saeculorum XVI et XVII, consueta est collocatio accentuum vehementiae in temporibus debilibus. Conferatur motetus tribus vocibus "Vox sanguinis fratris tui", auctore Gregorio Aichinger3, in qua sensus tragicus brevissimi textus —"Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra"4 — augetur discordia rhythmica accentuum vehementiae verborum "sanguinis", "me" et "terra" quae collocata sunt in temporibus fortibus numeri, et accentuum verborum "fratris", "tui" et "clamat" positorum in temporibus debilibus.

Conatus perveniendi ad probabilem restitutionem modi versuum Latinorum, succedere poterit per tres gradus appropinquationis. Primus, et fortasse ex omnibus maxime pervius, est simpliciter exprimere tempus longum aut breve vocalium sicut in lingua Finnica, in qua vocales simplices exprimunt sonos breves, dum geminatae exprimunt sonos longos; e.g.: "tuli" (focus) et "tuuli" (ventus)5.

Existimavi accentum ponendum esse in secunda vocali geminataquae est in syllaba quae fert accentum verbi; in cantu, enim, effectus simplicitatis in sonis augendis, quos in evidentia proferre oportet, obtinetur leviter inflando vocem. Ut autem apparetur possibile systema scripturae, aptum ad veram lectionem indicandam etiam lectori imperito, oportet ut alia investigatione quaeratur.

In superiore exemplo aliquae syllabae, quarum vocales geminatae sunt, longae sunt positione. Hoc in memoriam mihi revocat quandam naturam cantus, quo continuitas sonora consequitur, inter alia, producendo vocalem, cum ista vocalis secuta sit a pluribus consonantibus aut consonante geminata. Nicolaus Vaccaj, in suo claro libro qui inscribitur Methodus practica cantus Italici domestici in XV lectiones distributa...6 fassus est: "Divisio syllabarum in hac prima lectione se eripit aconsuetudine, ut notio modi dicendi, quam maxime, in cantu detur; quomodo valor unius aut plurium notarum per vocalem consummetur,et quomodo consonans cum syllaba sequenti coniungatur...". Ecce primi numeri cantiunculae7:

Sicut constat, recitatio Latina inflata erat et igitur formas habebat mutuatas a cantu. Ideo, experientia musica aetatis nostrae considerata, locus Ciceronis de pronuntiatione vocalium [i] et [o] in verbis quaeincipiunt per [s] aut [f] (sapiens, felix) videtur amittere abstractionem prolationis ut accipiat sensum definitum eo magis quod distinguit aperte inter naturam et conventionem: "Quid vero elegantius quod non fit natura sed quodam instituto?"8.

Lectio secundum modum facilior fieri potest accentus traditos subiciendo vocalibus longis et brevibus:

Quoquo modo necesse est dare recitationi rhythmum regularem, et pedem propter hoc ipsum percutere utile esse potest.

Lectio secundum modum commodior est illi qui musicam legere valet. Musicus solet verba canere unicuique syllabae temporis momentum, congrua figura musica expressum, attribuens; ex quo consequitur ut ei facile sit legere sine modulatione textum, cui superpositae sint figurae opportunimomenti, tribuens omni syllabae tempus figura congruenti expressum. Si ergo, pro signis [] et [] adhibitis ad syllabas longas et breves exprimendas, figurae musicae eiusdem valoris adoptantur — e.g. "minima" [] et "semiminima"[] — facile fit recitare versus Latinos et tribuere eis vera temporis momenta libere a collocatione vocum acutarum verborum.

Si nunc textus poeticus Latinus examinatur normis iudicandi adhibitis in analysi textuum musicorum vocalium9, significationes quae percipiuntur mihi fecundiores videntur:

a) valet in poesi quod in musica valet, id est: densitas momentorum brevium fert sensum concitationis, dum repetitio longorum fert sensum relaxationis;

b) collocatio vocis acutae verbi in tempore debili pedis, sicut in temporibus debilibus musici numeri, id est in momento inopinato, in evidentiam profert verbum ipsum;

c) collocatio inconcinna accentuum efficere potest ut cellulae rhythmicae nascantur dissimiles a cellulis pedum in quibus sitae sunt, sicut accidit in cantiuncula Gregorii Aichinger.

Componendo modo opportuno rhythmum versus et significationem, indicia possunt percipi utilia interpretationi pronuntiantis, ita ut toto animo poeta altius cohaereat. In primo versu eclogae relatae, e.g.,voces acutae verborum "patulae" et "recubans" cadunt in tempore debili pedis et mutatio loci accentus in lucem profert comam fagi patulam esse tityrumque requiescere, dum series trium longarum syllabarum"recubans sub tegmine" (aut, si praefertur, "recubaans suubteégmine"), et, post aliquanto, illa duarum longarum verbi "fagi" (aut, si praefertur, "faágii") suadent recitationem molliter exprimentem sensum quietis. Voces acutae verborum "patriae finis" et "patriam fugimus" tertii et quarti versus, positae in temporibus debilibus pedum congruentium, iterum dicunt, etiam sub aspectu rhythmico, "repetitionem" in qua conditur structura rhetorica sermonis. series accentuum syllabarum "nare doces" verborum "resonare doces" interrumpit ordinem rhythmi binarii, efficiens ut rhythmus ternarius choreae oriatur postquam ampla formositas Amaryllidis (sicut ex recitatione videtur, Amaryllis copiosa mulier, non exilis puella) expressa est tribus longis syllabis verbi "formosam" (aut, si praefertur, "foormoósaam").

Analysis textus poetici complectitur etiam melodiam implicitam in scriptura; non forte dicit Cicero: "Est autem etiam in dicendo quidam cantus obscurior"10. Una ex proprietatibus linguae poeticae est arte coniungere notiones artificio praenuntiandi quod exprimitur verbis plura comprehendentibus, anticipando adiectiva, adverbia aut complementa iis adlata. Exemplum Vergilii relatum fere omne constructum est hac ratione:

Pronuntiatio alligat semper sonum vocis; si hoc non consideratur, lectio efficitur aspera, quia postulat continuam exercitationem mentis ad partes sermonis colligandas, quae tantum congruentiis grammaticis coniungi videntur. Si, contra, congruentiae grammaticae putantur in loquela respondere accentuum congruentiis et cura est eas observare, oratio efficitur manifesta, comprehensibilis et, praecipue, delectabilis. Oportet in primis ut vox sit ea quae in textu aperte interpunctione repraesentatur, sed postea ea quae una comprehenditur structura rhetorica sermonis. Signa interpunctionis notae symbolicae sunt decursus vocis in suspensione (virgula), in affirmatione (punctum), in exclamatione (signum exclamationis) et in interrogatione (signum interrogationis). Ipsae sonorae notae sunt ex scientia quae nostra aetate "phonetica" appellatur. Congruentia accentuum igitur intellegenda est praesertim tamquam congruentia voluntatum exprimendi et non tantum ut congruentia sonora altitudinis vocis. In Vergilii exemplo sub examine, congruentia inter verba "dulcia" et "arva" tertii versus spectat ad significationem exclamativam duarum vocum descendentium.

Ut de rebus nuperrime dictis exemplum ponam, proferam descriptionem possibilis recitationis quinque versuum Vergilii (cfr im. I). Scriptura altitudinis vocis una cum verbis refertur ad notas dictas Dasianas IX saeculi11.

Adsunt ceterum indicia caesurarum, quae, etsi in hoc sermone considerantur rei propositae non necessariae, habent elementum formale praecipuae gravitatis. Quod attinet ad quaestiones quae referuntur ad "actionem", magni momenti est quod pleraque adiectiva, quae substantivum ad quod pertinent anticipant ("patulae" primi versus,"tenui" secundi, "dulcia" tertii et, porro, verbum "doces" quarti) ante caesuram incidunt. Quae quidem autem non conspicitur tantum ut proprietas rhythmica versus, sed etiam ut proprietas rhetorica, quae confert significationem recitationi.

 

 

1 Lex barytonesis: in lingua Latina accentus numquam cecidit in ultima syllaba.

2 Cfr. AVGVSTINVS, De doctrina christiana iv, 9, 24.

3 AICHINGER Gregor, regina Castra (Regensburg), 1564 -Augusta Vindelicorum (Augsburg), 1628.

4 Genesis, 4, 10.

5 MALMBERG, Bertil, Manuale di fonetica, Bologna, Il Mulino, 1974, p. 225 (Originalis editio: Manuel de phonétique générale, Paris, editions a. & J. Picard, 1974).

6 VACCAJ, Nicola (1790-18 8), Metodo pratico di canto italiano per camera in 15 lezioni..., editio moderna cura Michaelis Aspinall, Augustae Taurinorum, Zedde, 1999, p. 3: "La divisione delle sillabe in questa prima lezione è fuori dell’ordinario per dare più che è possibile un’idea della maniera di pronunciare cantando; come si debba consumare collavocale l’intero valore di una o più note, ed unire la consonante con la sillaba susseguente...".

7 Italice: "arietta".

8 CICERO M. Tullius, Orator ad M. Brutum, 159.

9 Audeo indicare commentationem meam quae attinet ad formam musicam italice dictam "recitativo" in pagina interretis: http://www.maurouberti.it/recitirhmes/recitirhmes.html.

10 CICERO M. Tullius, op. cit., 57.

11 Anonymvs, Musica Enchiriadis, cura Hans Schmid, Musica et scholica enchiriadis una cum aliquibus tractatulis adiunctis, Bayerische Akademie der Wissenschaften,Veröffentlichungen der Musikhistorischen Kommission, Band 3 (München: Bayerische Akademie der Wissenschaften; C. H. Beck, 1981), 1-59. Fons: Thesaurus Musicarum Latinarum, School of Music, Indiana University, Bloomington, IN 47405 http://www.chmtl.indiana.edu/tml/9th-11th/MUSENCI_03GF.gif.